Corpus iurisprudentiae Romanae

Repertorium zu den Quellen des römischen Rechts

Digesta Iustiniani Augusti

Recognovit Mommsen (1870) et retractavit Krüger (1928)
Deutsche Übersetzung von Otto/Schilling/Sintenis (1830–1833)
Val.
Valentis Opera

Aburnii Valentis Opera

1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50

Index

2.
Actionum libri (1 fragmentum)

Fideicommissorum libri

Ex libro I

Dig. 32,12Va­lens li­bro pri­mo fi­dei­com­mis­so­rum. ‘Sti­chus li­ber es­to: et ut eum he­res ar­ti­fi­cium do­ceat, un­de se tue­ri pos­sit, pe­to’. Pe­ga­sus in­uti­le fi­dei­com­mis­sum es­se ait, quia ge­nus ar­ti­fi­cii ad­iec­tum non es­set: sed prae­tor aut ar­bi­ter ex vo­lun­ta­te de­func­ti et ae­ta­te et con­di­cio­ne et na­tu­ra in­ge­nio­que eius, cui re­lic­tum erit, sta­tuet, quod po­tis­si­mum ar­ti­fi­cium he­res do­ce­re eum sump­ti­bus suis de­beat.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 34,1,22Va­lens li­bro pri­mo fi­dei­com­mis­so­rum. Cum ali­men­ta per fi­dei­com­mis­sum re­lic­ta sunt non ad­iec­ta quan­ti­ta­te, an­te om­nia in­spi­cien­dum est, quae de­func­tus so­li­tus fue­rat ei prae­sta­re, de­in­de quid ce­te­ris eius­dem or­di­nis re­li­que­rit: si ne­utrum ap­pa­rue­rit, tum ex fa­cul­ta­ti­bus de­func­ti et ca­ri­ta­te eius, cui fi­dei­com­mis­sum da­tum erit, mo­dus sta­tui de­be­bit. 1Qui fra­tris sui li­ber­tis ali­men­ta de­be­bat, his tes­ta­men­to vi­neas cum hac ad­iec­tio­ne re­li­que­rat ‘ut ha­beant, un­de se pas­cant’. si pro ali­men­tis vi­neas re­li­quis­set, non ali­ter eis ex fi­dei­com­mis­si cau­sa eas prae­sta­ri de­be­re, quam si tes­ta­men­ti ob­li­ga­tio­ne he­redes li­be­ras­sent: aut, si id omis­sum fuis­set et post­ea ex tes­ta­men­to age­rent, do­li ma­li ex­cep­tio­ne tu­tum he­redem fu­tu­rum, sci­li­cet si non mi­nus va­lent vi­neae quam ali­men­to­rum aes­ti­ma­tio. il­lam au­tem ad­iec­tio­nem ‘ut ha­beant un­de se pas­cant’ ma­gis ad cau­sam prae­le­gan­di quam ad usum fruc­tum con­sti­tuen­dum per­ti­ne­re.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 35,1,87Va­lens li­bro pri­mo fi­dei­com­mis­so­rum. Quod tra­di­tum est in le­ga­tis no­vis­si­mam, in li­ber­ta­ti­bus le­vis­si­mam con­di­cio­nem spec­tan­dam es­se,

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 35,1,89Va­lens li­bro pri­mo fi­dei­com­mis­so­rum. non ad ea dum­ta­xat per­ti­net, quae sae­pius sub di­ver­sis con­di­cio­ni­bus, sed et­iam quae pri­mo pu­re, de­in­de sub con­di­cio­ne dan­tur. ita­que quod he­res pu­re da­re ius­sus est quod­ve pu­re le­ga­tum est, cum id ex in­ter­val­lo sub con­di­cio­ne le­ga­tum est, pos­te­rius va­let: si prius sub con­di­cio­ne, de­in­de pu­re le­ga­tum est, prae­sens de­be­tur. quod si pu­re le­ga­tum ex con­ti­nen­ti he­res sub con­di­cio­ne dam­na­tus aut ro­ga­tus est da­re, per­in­de est, ac si iunc­ta sub­iec­ta scrip­tu­ra idem le­ga­tum es­set, vel ut prae­sens vin­di­ca­ri, si hoc vo­lue­rit le­ga­ta­rius, vel, cum con­di­cio ex­sti­te­rit, ab he­rede pe­ti pos­sit, ni­si com­me­mo­ra­tio­ne su­pe­rio­ris le­ga­ti pos­te­rius scrip­tum fue­rit, vel­ut: ‘Sti­chum, quem il­li le­ga­vi, he­res meus ei, si il­lud fac­tum erit, da­to’: tunc enim re­vo­can­di ani­mo prae­sens le­ga­tum et sub con­di­cio­ne dan­di ita scribsis­se vi­de­bi­tur: et si an­te con­di­cio­nem rem vin­di­cet, do­li ex­cep­tio lo­cum ha­be­re pot­erit.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 36,2,29Va­lens li­bro pri­mo fi­dei­com­mis­so­rum. ‘Ro­go, quan­do­que he­res meus Ti­tio de­cem det’: uti­que de­cem he­res de­be­bit, sed quan­do, du­bi­ta­ri pot­est: utrum cum pri­mum po­tue­rit, et dies ce­dit et ab ip­so pe­ti­tur.

Übersetzung nicht erfasst.

Ex libro II

Dig. 32,10Va­lens li­bro se­cun­do fi­dei­com­mis­so­rum. Si ti­bi et ei, qui ex tri­bus li­be­ris meis in fu­nus meum ve­ne­rit, cen­tum au­reos le­ga­ve­ro, non mi­nui­tur in tua per­so­na le­ga­tum, si ne­mo venit.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 32,94Va­lens li­bro se­cun­do fi­dei­com­mis­so­rum. Is, qui com­plu­res li­ber­tos re­lin­que­bat, tri­bus ex his fun­dum le­ga­ve­rat et pe­tie­rat, ut cu­ra­rent, ne de no­mi­ne suo ex­iret. quae­re­ba­tur, ex tri­bus qui pri­mus mo­rie­ba­tur utrum utri­que vel al­te­ri ex his, qui si­bi in le­ga­to con­iunc­ti es­sent, re­lin­que­re par­tem suam de­be­ret, an pos­sit vel alii con­li­ber­to suo eam re­lin­que­re. pla­cuit, et­si vo­lun­ta­tis quaes­tio es­set, sa­tis il­lum fac­tu­rum et­si alii re­li­quis­set. quod si nul­li de­dis­set, oc­cu­pan­tis an om­nium con­li­ber­to­rum et num eo­rum tan­tum, qui­bus pa­ri­ter le­ga­tum es­set, pe­ti­tio fi­dei­com­mis­si es­set, du­bi­ta­ba­tur. et Iu­lia­nus rec­te om­ni­bus de­be­re pu­ta­vit.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 33,1,25Va­lens li­bro se­cun­do fi­dei­com­mis­so­rum. Fi­lio fa­mi­lias, quo­ad in po­tes­ta­te pa­tris sit, in an­nos sin­gu­los de­na da­ri pos­sunt.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 50,8,6Va­lens li­bro se­cun­do fi­dei­com­mis­so­rum. Le­ga­tam mu­ni­ci­pio pe­cu­niam in aliam rem quam de­func­tus vo­luit con­ver­te­re ci­tra prin­ci­pis auc­to­ri­ta­tem non li­cet. et id­eo si unum opus fie­ri ius­se­rit, quod Fal­ci­diae le­gis in­ter­ven­tu fie­ri non pot­est, per­mit­ti­tur sum­mam, quae eo no­mi­ne de­be­tur, in id, quod ma­xi­me ne­ces­sa­rium rei pu­bli­cae vi­dea­tur, con­ver­te­re: si­ve plu­res sum­mae in plu­ra ope­ra le­gan­tur et le­gis Fal­ci­diae in­ter­ven­tu id quod re­lin­qui­tur om­nium ope­rum ex­struc­tio­ni non suf­fi­cit, per­mit­ti­tur in unum opus, quod ci­vi­tas ve­lit, ero­ga­ri. sed mu­ni­ci­pio pe­cu­niam le­ga­tam, ut ex red­itu eius ve­na­tio aut spec­ta­cu­la edan­tur, se­na­tus in eas cau­sas ero­ga­re ve­tuit: et pe­cu­niam eo le­ga­tam in id, quod ma­xi­me ne­ces­sa­rium mu­ni­ci­pi­bus vi­dea­tur, con­fer­re per­mit­ti­tur, ut in eo mu­ni­fi­cen­tia eius qui le­ga­vit in­scrip­tio­ne no­te­tur.

Übersetzung nicht erfasst.

Ex libro III

Dig. 36,1,69Va­lens li­bro ter­tio fi­dei­com­mis­so­rum. Si pos­tu­lan­te me su­spec­tam he­redi­ta­tem ex de­cre­to prae­to­ris ad­ie­ris nec ego post­ea eam mi­hi re­sti­tui ve­lim nec bo­nis me im­mis­ce­re, hoc fie­ri de­bet, ut (quod Oc­ta­ve­no non in­ele­gan­ter vi­de­ba­tur) a prae­to­re per­in­de ac­tio­nes in me den­tur, ac si he­redi­ta­tem re­ce­pis­sem, quod est ius­tius. 1Et­iam eo tem­po­re, quo cre­di­to­rum frau­dan­do­rum con­si­lium in­ie­ris, ci­tra pe­ri­cu­lum in­ter­dic­ti frau­da­to­rii he­redi­ta­tem su­spec­tam ad­ibis et re­sti­tues mi­hi, quia et re­mo­to fi­dei­com­mis­so li­be­rum ti­bi fue­rat no­len­ti ad­ire he­redi­ta­tem cre­di­to­res tuos ta­li com­mo­do frau­da­re, et ego ni­hil tur­pi­ter fa­ciam re­ci­pien­do eam he­redi­ta­tem, quam re­mo­ta pos­tu­la­tio­ne mea cre­di­to­res com­pel­le­re te ut ad­ires non po­tue­rint. 2Sed et fi­lius suus he­res pa­tri ro­ga­tus sit a pa­tre he­redi­ta­tem mi­hi re­sti­tue­re, cum suo­rum cre­di­to­rum frau­dan­do­rum con­si­lium in­is­set, tam­quam su­spec­tam ex de­cre­to prae­to­ris re­sti­tue­rit mi­hi, vix frau­da­to­rio in­ter­dic­to lo­cus erit, quia bo­nis pa­tris eius ven­di­tis ni­hil pro­prium cre­di­to­res eius ex ea he­redi­ta­te fer­re po­tue­rint: ni­si for­te pro­prii cre­di­to­res fi­lii au­di­ri de­beant, si pos­tu­lent, ut di­mis­sis pa­tris eius bo­na ven­de­re si­bi per­mit­ta­tur. 3Si do­na­tio­nis cau­sa su­spec­tam he­redi­ta­tem si­bi he­res di­xe­rit et re­sti­tue­rit ei, qui so­li­dum ca­pe­re non pos­sit, au­fe­re­tur ei id quod ca­pe­re non pot­est. idem di­cen­dum est et si ci­tra con­si­lium do­nan­di fi­du­cia­rius he­res id fe­ce­rit.

Übersetzung nicht erfasst.

Ex libro IV

Dig. 36,1,70Idem li­bro quar­to fi­dei­com­mis­so­rum. Si he­res, ab eo qui cum mo­re­re­tur sol­ven­do non fuit ro­ga­tus he­redi­ta­tem re­sti­tue­re, su­spec­tam si­bi di­cit, du­bium non est, quin ho­die co­ac­tus ex Tre­bel­lia­no se­na­tus con­sul­to re­sti­tue­re pos­sit. sed et si sua spon­te ad­ie­rit, ex eo­dem se­na­tus con­sul­to re­sti­tu­tu­rus est, quam­vis, cum sum­ma aut cer­tum cor­pus per fi­dei­com­mis­sum ab eo qui sol­ven­do non fuit da­tum est, per­in­de non de­bea­tur at­que si le­ga­tum es­set: eo enim ca­su le­ga­ta­rii, su­pe­rio­re he­redis vi­ce fun­gi eum, cui fi­dei­com­mis­sum re­lic­tum est. 1Si to­tam he­redi­ta­tem ro­ga­tus re­sti­tue­re tu spon­te ad­ie­ris et, si­ne de­duc­tio­ne quar­tae par­tis re­sti­tue­ris, dif­fi­ci­le qui­dem cre­de­ris per igno­ran­tiam ma­gis, non ex­plen­di fi­dei­com­mis­si cau­sa hoc fe­cis­se: sed si pro­ba­ve­ris per er­ro­rem te quar­tam non re­ti­nuis­se, re­ci­pe­ra­re eam poteris.

Übersetzung nicht erfasst.

Ex libro V

Dig. 32,19Va­lens li­bro quin­to fi­dei­com­mis­so­rum. Si ti­bi le­ga­tum est vel fi­dei­com­mis­sum re­lic­tum, uti quid fa­cias, et­iam­si non in­ter­est he­redis id fie­ri, ne­gan­dam ti­bi ac­tio­nem, si non ca­veas he­redi fu­tu­rum, quod de­func­tus vo­luit, Ner­va et Ati­li­ci­nus rec­te pu­ta­ve­runt.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 34,4,28Va­lens li­bro quin­to fi­dei­com­mis­so­rum. Si ti­bi cer­tam rem le­ga­ve­ro et ro­ga­ve­ro te, ut eam Ti­tio re­sti­tue­res, de­in­de ean­dem rem ti­bi fi­dei­com­mi­se­ro nec ro­ga­ve­ro te, ut alii eam prae­sta­res, quae­ri­tur, an in tua po­tes­ta­te sit ex cau­sa fi­dei­com­mis­si eli­ge­re, ut fi­dei­com­mis­sum non prae­stes. et ma­gis pos­te­rio­rem scrip­tu­ram tes­ta­men­ti pla­cuit spec­ta­ri.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 38,1,46Va­lens li­bro quin­to fi­dei­com­mis­so­rum. Li­ber­ta si in con­cu­bi­na­tu pa­tro­ni es­set, per­in­de ac si nup­ta ei­dem es­set, ope­ra­rum pe­ti­tio­nem in eam da­ri non opor­te­re con­stat.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 49,14,42Va­lens li­bro quin­to fi­dei­com­mis­so­rum. Ar­ria­nus Se­ve­rus prae­fec­tus ae­ra­rii, cum eius, qui ta­ci­te ro­ga­tus fue­rat non ca­pien­ti fi­dei­com­mis­sum red­de­re, bo­na pu­bli­ca­ta erant, pro­nun­tia­vit ni­hi­lo mi­nus ius de­fe­ren­di ex con­sti­tu­tio­ne di­vi Tra­ia­ni ha­be­re eum cui fi­dei­com­mis­sum erat re­lic­tum. 1Quia au­tem non­nul­li in­gra­ti ad­ver­sus be­ne­fi­cium di­vi Tra­ia­ni post pro­fes­sio­nem quo­que de ta­ci­to fi­dei­com­mis­so fac­tam cum pos­ses­so­ri­bus trans­igunt at­que tri­bus edic­tis evo­ca­ti non re­spon­dent, pla­cuit se­na­tui tan­tum ab eo qui id fe­cis­set ex­igi, quan­tum apud ae­ra­rium ex ea cau­sa quam de­tu­le­rat re­ma­ne­re opor­te­ret, si pro­fes­sio­nem suam im­ples­set: et si pos­ses­so­ris quo­que fraus apud prae­fec­tum con­vic­ta fuis­set, ab eo quo­que quod con­vic­tus in­fer­re de­buis­set ex­igi.

Übersetzung nicht erfasst.

Ex libro VI

Dig. 4,4,33Abur­nius Va­lens li­bro sex­to fi­dei­com­mis­so­rum. Si mi­nor vi­gin­ti quin­que an­nis ser­vum suum, qui plu­ris, quam in tes­ta­men­to ei le­ga­tum sit, ma­nu­mit­te­re ro­ga­tus fue­rit et le­ga­tum ac­ce­pe­rit, non co­gen­dum prae­sta­re li­ber­ta­tem, si le­ga­tum red­de­re pa­ra­tus sit, Iu­lia­nus re­spon­dit: ut quem­ad­mo­dum ma­io­ri­bus li­be­rum sit non ac­ci­pe­re, si no­lint ma­nu­mit­te­re, sic huic red­den­ti le­ga­tum ne­ces­si­tas ma­nu­mit­ten­di re­mit­ta­tur.

Aburnus Valens lib. VI. Fideicommissor. Wenn Jemand, der jünger ist als fünfundzwanzig Jahre, seinen Sclaven, welcher mehr werth ist, als das ihm selbst im Testamente hinterlassene Vermächtniss beträgt, freizulassen [vom Erblasser] ersucht worden sein und das Vermächtniss in Empfang genommen haben sollte, so hat Julianus den Bescheid gegeben, dass er, falls er bereit wäre das Vermächtniss zurückzugeben, nicht genöthigt werden könne, [jenem Sclaven] die Freiheit zu ertheilen, so dass, wie es Volljährigen freisteht, wenn sie nicht freilassen wollen, [ein Vermächtniss] nicht anzunehmen, auf dieselbe Weise diesem, wenn er das Vermächtniss zurückgibt, die Nothwendigkeit der Freigebung erlassen wird.

Dig. 35,2,37Va­lens li­bro sex­to de fi­dei­com­mis­sis. Eius ser­vi aes­ti­ma­tio per­in­de ac sta­tu­li­be­ri fie­ri de­bet. 1Sed et si he­res ser­vum alie­num ro­ga­tus est ma­nu­mit­te­re, pla­cuit ut et­iam hu­ius pre­tium ex aes­ti­ma­tio­ne he­redi­ta­tis de­du­ci de­beat.

Übersetzung nicht erfasst.

Dig. 38,1,47Idem li­bro sex­to fi­dei­com­mis­so­rum. Cam­pa­nus scri­bit non de­be­re prae­to­rem pa­ti do­num mu­nus ope­ras im­po­ni ei, qui ex fi­dei­com­mis­si cau­sa ma­nu­mit­ta­tur. sed si, cum sci­ret pos­se se id re­cu­sa­re, ob­li­ga­ri se pas­sus sit, non in­hi­ben­dam ope­ra­rum pe­ti­tio­nem, quia do­nas­se vi­de­tur.

Übersetzung nicht erfasst.

Ex libro VII

Dig. 33,1,15Va­lens li­bro sep­ti­mo fi­dei­com­mis­so­rum. Ia­vo­le­nus eum, qui ro­ga­tus post de­cem an­nos re­sti­tue­re pe­cu­niam an­te diem re­sti­tue­rat, re­spon­dit, si prop­ter ca­pien­tis per­so­nam, quod rem fa­mi­lia­rem tue­ri non pos­set, in diem fi­dei­com­mis­sum re­lic­tum pro­be­tur et per­di­tu­ro ei id he­res an­te diem re­sti­tuis­set, nul­lo mo­do li­be­ra­tum es­se: quod si tem­pus he­redis cau­sa pro­ro­ga­tum es­set, ut com­mo­dum me­dii tem­po­ris ip­se sen­ti­ret, li­be­ra­tum eum in­tel­le­gi: nam et plus eum prae­sti­tis­se quam de­buis­set.

Übersetzung nicht erfasst.

Actionum libri

Ex libro VII

Dig. 36,4,15Va­lens li­bro sep­ti­mo ac­tio­num. In­ter­dum li­cet do­lo ma­lo fe­ce­rit he­res, quo mi­nus res in cau­sa he­redi­ta­ria ma­neant, non pot­erit in pos­ses­sio­nem ea­rum le­ga­ta­rius mit­ti, vel­uti si lo­cum re­li­gio­sum fe­ce­rit aut quid pu­bli­ce con­se­cra­ve­rit per­mis­su sci­li­cet im­pe­ra­to­ris aut ali­quem non in frau­dem cre­di­to­ris ma­nu­mi­se­rit.

Übersetzung nicht erfasst.