Digestorum libri
cum Notis Tryphonini
Ex libro XVII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 32,35Idem libro septimo decimo digestorum. Patronus liberto statim tribum emi petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit clarissimum virum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur. respondit deberi. idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum voluntatem patroni sui tunc comparata esset, an vero usurae aestimationis heredi eius debeantur. respondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere. 1Sempronio ita legavit: ‘Sempronius sumito praedia mea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod vocatur Gaas, finibus Galatiae, sub cura vilici Primi, ita ut haec omnia instructa sunt’. quaesitum est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non Galatiae, sed Cappadociae finibus, sub cura tamen eiusdem vilici, an etiam id praedium cum ceteris ad Sempronium pertineat. respondit et hoc deberi. 2Libertis, quos nominaverat, ita legavit: ‘fundum Trebatianum, qui est in regione Atellata, item fundum Satrianum, qui est in regione Niphana, cum taberna dari volo’. quaesitum est, cum inter fundos, quos supra legavit, sit quidem fundus vocabulo Satrianus, in regione tamen Niphana non sit, an ex causa fideicommissi libertis debeatur. respondit, si nullus esset Satrianus in regione Niphana et de eo sensisse testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda lapsus esset. 3Codicillis confirmatis ita cavit: ‘Tiburtibus municipibus meis amantissimisque scitis balineum Iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis’. quaesitum est, an et sumptus refectionibus necessarios heredes praestare debeant. respondit secundum ea quae proponerentur videri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter solitas cessationum vices parari purgarique, ut habiles ad lavandum fierent, sint solitae.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,102Idem libro septimo decimo digestorum. His verbis legavit: ‘uxori meae lateralia mea viatoria et quidquid in his conditum erit, quae membranulis mea manu scriptis continebuntur nec ea sint exacta cum moriar, licet in rationes meas translata sint et cautiones ad actorem meum transtulerim’. hic chirographa debitorum et pecuniam, cum esset profecturus in urbem, in lateralibus condidit et chirographis exactis quam pecunia erogata reversus in patriam post biennium alia chirographa praediorum, quae postea comparaverat, et pecuniam in lateralia condidit. quaesitum est, an ea tantum videatur nomina ei legasse, quae postea reversus in isdem11Die Großausgabe liest hisdem statt isdem. lateralibus condidit. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi quae mortis tempore in his lateralibus essent et membranis manu eius scriptis continerentur. idem quaesiit, an, cum emptiones praediorum in isdem22Die Großausgabe liest hisdem statt isdem. lateralibus condiderat, praedia quoque legato cedant. respondit non quidem manifeste apparere, quid de praediis sensisset, verum si ea mente emptiones ibi haberet, ut his legatariae datis proprietas praediorum praestaretur, posse defendi praedia quoque deberi. 1Pater familias ita legavit: ‘lances numero duas leves, quas de sigillaribus emi, dari volo’: is de sigillaribus leves quidem non emerat, lances autem emptas habebat, et dictaverat testamentum ante triduum quam moreretur: quaesitum est, an hae lances, quas emptas de sigillaribus habuit, legato cederent, cum nullas alias de sigillaribus emerit nec legaverit. respondit secundum ea quae proponerentur deberi eas, quas de sigillaribus emisset. 2Alumno praecepit militiam his verbis: ‘Sempronio alumno meo illud et illud: et, cum per aetatem licebit, militiam illam cum introitu comparari volo: huic quoque omnia integra’. quaesitum est, si Sempronius eam militiam sibi comparaverit, an pretium eius, sed et id, quod pro introitu erogari solet, ex causa fideicommissi ab heredibus consequi possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse. 3Idem testator liberto militiam his verbis legavit: ‘Seio liberto meo militiam do lego illam’, quam militiam et testator habuit: quaesitum est, an onera omnia et introitus militiae ab herede sint danda. respondit danda.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,1,19Idem libro septimo decimo digestorum. Titia herede Seia scripta usum fructum fundi Maevio legavit eiusque fidei commisit in haec verba: ‘a te, Maevi, ex reditu fundi speratiani praestari volo Arrio Pamphilo et Arrio Sticho ex die mortis meae annuos sescentos quotannis, quoad vivent’. quaesitum est, cum Maevius annua alimenta praestiterit, post mortem autem eius fundus ad heredem Titiae pleno iure redierit, an alimenta ex fideicommisso Pamphilo et Sticho debeantur. respondi nihil proponi, cur debeant praestari ab heredibus Titiae, cum ab usufructuario alimenta relicta sunt. idem quaesiit, an ab heredibus Maevii legatarii praestanda sint. respondit nihil ab herede legatarii, nisi testatorem manifeste probetur voluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei parandae sufficeret. 1Qui Marco homini docto certa annua praestabat, testamento cavit: ‘domina sanctissima, scio te de amicis meis curaturam, ne quid his desit: verum tamen et Marco dari octingenta’: quaesitum est, an Marcus praestitis sibi ex causa legati octingentis annua quoque consequi debeat. respondit nihil proponi, cur non secundum ea, quae in consultatione collata essent, debeantur. 2‘Lucio Titio auri pondo tria, quae viva praestabam’. quaero, cum testatrix quadraginta Titio, quoad viveret, salarii nomine certam summam et amplius festorum dierum nomine certum pondus argenti aut pro eo pretium praestiterit, an eadem ex causa legati vel fideicommissi ab heredibus eius Titio praestari debeant. respondit nihil proponi, cur praestanda non sunt.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,2,33Idem libro septimo decimo digestorum. ‘Sempronio ea, quae vivus praestabam, dari volo’: is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur. respondit nihil proponi, cur non debeatur. 1Ex his verbis testamenti: ‘libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae vivus praestabam dari volo’ quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis habitabant, etiam habitatio relicta videatur. respondit videri. 2Codicillis ita scripsit: ‘Negidium Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, senescere patiamini’: quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine controversia consecuti sunt. respondit verbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,5,22Scaevola libro septimo decimo digestorum. Maritus uxori suae codicillis per fideicommissum dedit praedia, item lances quas elegerit quattuor: quaesitum est, an ex his lancibus, quae mortis tempore sint, eligere possit. respondit posse.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,1,15Scaevola libro septimo decimo digestorum. A filio herede codicillis Seiae decem reliquit et alumno his verbis: ‘Maevio infanti alumno meo quadringenta dari volo, quae peto a te, Seia, suscipias et usuras ei quincunces in annum usque vicesimum aetatis praestes eumque suscipias et tuearis’. quaesitum est, an Seia, postquam legatum suum acceperit, si nolit pecuniam alumno relictam suscipere vel in suscipienda ea cessaverit, onus alimentorum ex die mortis testatoris compellenda sit adgnoscere. respondit secundum ea quae proponerentur compellendam praestare, cum fideicommissum sit. idem quaesiit, an heres quoque Seiae in annos viginti alimenta praestare debeat. respondit debere. 1Testator concubinae mancipia rustica numero octo legavit et his cibaria praestari iussit in haec verba: ‘eisque mancipiis, quae supra legavi, cibarii nomine ab heredibus meis praestari volo, quae me vivo accipiebant’. quaesitum est, cum vivo testatore semper mancipia rustica tempore messium et arearum delegata fuerint et eo tempore cibaria ex ratione domini sui numquam acceperint excepto custode praedii, an heres eius quoque temporis, id est messis et arearum, et cibaria concubinae pro mancipiis rusticis praestare deberet. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. Claudius: merito: nam si eodem modo, quo apud testatorem fuerunt, et apud concubinam futura legavit, non debebantur eius temporis, de quo quaesitum est, cibaria: verum si velut in ministerium urbanum ab his transferentur, debebuntur. 2Titia decedens testamento ita cavit: ‘omnibus libertis libertabusque meis cibaria et vestiaria, quae viva praestabam, dari praestarique volo’: quaesitum est, cum tribus solis eo tempore, quo ea vixit, sicut rationibus continebatur, cibaria et vestiaria praestiterit, an heres eius a ceteris quoque libertis conveniri possit, an vero tribus tantum sit obnoxius, qui rationibus ipsius cibaria et vestiaria accepisse reperiuntur? respondit ab omnibus.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,40Scaevola libro septimo decimo digestorum. Medico suo contubernali et communium expeditionum comiti inter cetera ita legaverat: ‘argentum viatorium meum dari volo’. quaesitum est, cum pater familias in diversis temporibus rei publicae causa afuerat, quod viatorium argentum hoc legato comprehensum esse videtur. respondit, quod habuisset argentum viatorium eo tempore cum testamentum faciebat, deberi. 1Uxori suae testamento ita legatum est: ‘Semproniae dominae meae hoc amplius argentum balneare’: quaesitum est, an etiam id argentum, quo diebus festis in balineo uti consuevit, legato cedat. respondit omne legatum videri. 2Mulier decedens ornamenta legaverat ita: ‘Seiae amicae meae ornamenta universa dari volo’. eodem testamento ita scripserat: ‘funerari me arbitrio viri mei volo et inferri mihi quaecumque sepulturae meae causa feram ex ornamentis lineas duas ex margaritis et viriolas ex smaragdis’: sed neque heredes neque maritus, cum humi corpus daret, ea ornamenta, quae corpori iussus erat adici, dederunt: quaesitum est, utrum ad eam, cui ornamenta universa reliquerat, pertineant an ad heredes. respondit non ad heredes, sed ad legatariam pertinere.
Übersetzung nicht erfasst.