Digestorum libri
cum Notis Tryphonini
Ex libro XV
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 32,33Idem libro quinto decimo digestorum. Uxori suae inter cetera ita legavit: ‘et domus eam partem, in qua morari consuevimus’. quaesitum est, cum tam testamenti faciundi tempore quam mortis totam domum in usu habuerit nec quicquam ex ea locatum, an ea tantummodo videtur legasse cubicula, in quibus dormire consueverat. respondit eam omnem partem, in qua morari cum familia sua consuevisset. 1Uxori suae inter cetera ita legavit: ‘uxori meae quidquid vivus dedi donavi usibusve eius conparavi, concedi volo’: quaero, an quod post testamentum factum ei donatum est, id quoque concessum videatur. respondit verba quae proponerentur nihil pro futuro tempore significare. 2Cum Seius pro uxore centum aureos creditori solverit et ornamentum pignori positum luerit, postea autem testamento facto uxori suae legavit, quidquid ad eum inve stipulatum eius concessit et hoc amplius vicenos aureos annuos: quaesitum est, an hos centum aureos heredes viri ab uxore vel ab heredibus eius repetant. respondit, si donationis causa creditori solvisset, teneri heredes ex causa fideicommissi, si repetant, atque etiam petentes exceptione summoveri: quod praesumptum esse debet, nisi contrarium ab herede approbetur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,2,32Scaevola libro quinto decimo digestorum. Generali capite praeposito quidam in testamento suo ita adiecit: ‘Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi Vestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaveris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim vobis expedit’: quaesitum est, an vivente herede exigere possit felix fundi proprietatem. respondit nihil proponi, cur Felici proprietas fundi legata videretur. 1Filios ex Seio et filiam ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legaverat: ‘Aeliae Dorcadi matri meae dari volo, quoad vivat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his vivet, pertineat’. filii post aditam hereditatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an vero pro portione hereditatis pertineret. respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset. Claudius: non credidit ipsum usum fructum in vicem portionum hereditariarum post mortem aviae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus heredes erant scripti. 2Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus erant, excepto argento legaverat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus erat, usus fructus ei deberetur. respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere. 3Idem quaesiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inventus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat. respondit de his legandis, quae venalia ibi essent, non sensisse testatorem. 4Idem quaesiit, cum eodem testamento ita caverit: ‘a te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari volo in annum quintum decimum, contenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumve meorum inferatur’, an recessum videatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos. respondit satis id, quod quaereretur, aperte verba quae proponerentur declarare. 5Lucius Titius testamento suo Publio Maevio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus Titiae praestaret: Publius Maevius villam vetustate corruptam cogendis et conservandis fructibus necessariam aedificavit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat. respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario aedificavit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur. 6Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum legavit in haec verba: ‘hoc amplius Publia Clementiana praecipiet sibi quartae partis hereditatis meae, ex qua Iulium Iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia Clementiana, uti fratrem tuum Iulium Iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et convalescat’. quaesitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseverans decesserit, an usus fructus interciderit. respondit verbis quae proponerentur perseverare legatum, nisi manifestissime probetur aliud testatorem sensisse. 7Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris voluntatem traditos locavit: et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an vero ad heredem Seiae testatricis pertineant. respondit nihil proponi, cur ad heredem Seiae pertineant. 8Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex heredibus legaverat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus divisis secundum aestimationem effecta est, tertia praestanda sit. respondit heredis esse electionem, utrum rerum an aestimationis usum fructum praestare vellet. 9Item quaesitum est, tributa praeterea, quae vel pro praediis aut moventibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres elegerit, reddi debeat. respondit reliquae pecuniae tertiam praestandam.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,4,14Scaevola libro quinto decimo digestorum. Theopompus testamento facto duas filias et filium aequis partibus instituit heredes et codicillis ita cavit: ‘τὴν θυγατέρα μου Κρισπίναν, ἣν ηὐχόμην ἐκδοῦναι, ᾧ ἂν οἱ φίλοι μου καὶ οἱ συγγενεῖς δοκιμάσωσι, προνοήσει ἐκδοθῆναι Πολλιανὸς εἰδώς μου τὴν γνώμην ἐπὶ τοῖς ἴσοις, ἐφ’ οἷς καὶ τὴν ἀδελφὴν αὐτῆς ἐξέδωκα’. Pollianus a marito puellae iuratus scripsit voluisse patrem eandem quantitatem in dotem accipere etiam minorem filiam, quam maior accepisset. quaero, an eandem summam dotis nomine coheredes extra partem hereditatis minori filiae praestare debeant. respondit eum cuius notio est aestimaturum, ut eadem quantitas ex communi praecipua minori filiae dotis nomine detur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,8,23Scaevola libro quinto decimo digestorum. Dominus Sticho servo suo, qui bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus negotiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, eique peculium suum per fideicommissum dedit: Stichus summas, quibus reliquatus erat tam ex kalendario quam ex variis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit. quaesitum est, an heredibus Stichi adversus nomina debitorum, pro quibus Stichus pecuniam heredibus patroni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones praestare, cum nihil aliud a Sticho patrono debitum fuerit. respondit praestandum. 1Testamento codicillisve servos manumisit et peculia legavit et de Sticho ita cavit: ‘Stichum servum meum liberum esse volo eique volo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum meorum habet: rationes autem heredibus meis dari volo. his omnibus, quos hoc testamento manumisi, peculia sua concedi volo’. quaesitum est, an, quod amplius rationi loculorum in diem mortis erogavit Stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, dominica ratio ei deberet atque exsolveret. respondit secundum ea, quae propter consuetudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet et solita erat reddere. 2Servis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: ‘ὅσους κατέλιπον ἐλευθέρους καὶ τὰ ληγάτα αὐτοῖς, τούτους βούλομαι εἶναι ἀνεξετάστουσ’. quaesitum est, an peculia quoque legata his videbuntur. respondit secundum ea quae proponerentur non videri legata. 3Item quaesitum est, an ex isdem verbis reliqua rationum quasi legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni praediorum fuerunt, pensiones. respondit supra responsum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,13Scaevola libro quinto decimo digestorum. Uxori quis legavit his verbis: ‘mundum muliebrem omnem, ornamenta et quidquid vivus dedi donavi eius causa comparavi confeci, id omne dari volo’: quaesitum est, an carrucha dormitoria cum mulis, cum semper uxor usa sit, ei debeatur. respondit, si eius usus causa habita esset, deberi. idem quaesiit, an ex eadem clausula vestis, quam ancillis vel lecticariis eiusdem uxoris suae comparaverat vel fecerat, praestanda esset. respondit praestandam.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,15Scaevola libro quinto decimo digestorum. Species auri et argenti Seiae legavit et ab ea petit in haec verba: ‘a te, Seia, peto, ut quidquid tibi specialiter in auro argento legavi, id cum morieris reddas restituas illi et illi vernis meis: quarum rerum usus fructus dum vives tibi sufficiet’: quaesitum est, an usus fructus auri et argenti solus legatariae debeatur. respondit verbis quae proponerentur proprietatem legatam addito onere fideicommissi.
Übersetzung nicht erfasst.