Digestorum libri
Ex libro XXXIII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,6Iulianus libro trigesimo tertio digestorum. ‘Stichum, qui meus erit cum moriar, heres meus dato’: magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare voluisse patrem familias apparet eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset ‘Stichus qui meus est’, non ‘qui meus erit’. sed condicio talis accipi debet ‘quatenus meus erit’, ut, si totum alienaverit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 30,82Idem libro trigesimo tertio digestorum. Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo avelli non possit. ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per traditionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub condicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucrativa, nihilo minus exsistente condicione ex stipulatu agere potero. 1Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquisierim et ea antequam evinceretur mihi legata sit, deinde postea evincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere. 2Fundus mihi legatus est: proprietatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea venditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare debebit, quantum mihi aberit. 3Marcellus. Idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo. 4Iulianus. Quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me peperit, non possum videri partum ex causa lucrativa habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod evicto eo actio ex empto competit. 5Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legaverit: ‘quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maevio damnas esto dare’, eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. si tamen vivus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maevii legatum inutile sit. 6Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucrativa meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 30,84Iulianus libro trigesimo tertio digestorum. Huiusmodi legatum: ‘si Titius heredi meo caverit centum Maevio se daturum, et heres meus Titio centum dato’, utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur. 1Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: ‘si Titius heredi meo caverit se in municipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto’. 2Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maevio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maevio praesenti die legaverit et Maevius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fundum petere velit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit. 3Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere volebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit. 4Aedes, quibus heredis aedes serviebant, legatae sunt traditae legatario non imposita servitute. dixi posse legatarium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debilitatum ab herede servum acceperit, recte ex testamento agere. 5Qui servum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et servum acceperit, actione ex vendito absolvi debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo evictus fuisset. quod si iudicio ex empto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolvi heredem oportebit, quam si pretium restituerit et hominem actoris fecerit. 6Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: convenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint. 7Si ita cui legatum esset: ‘si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato’, huiusmodi condicio hanc vim habet ‘si heredem meum debito liberaverit’. quare et, si tabulae exstabunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur inplesse condicionem, si heredem liberaverit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea vel mortuo testatore. 8Si Titio et Maevio legatus fuerit Stichus, qui Titii erat, debebitur pars Stichi Maevio: nam Titius, quamvis ad legatum non admittatur, partem faciet. 9‘Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus volet, Titio dato’. si dixerit heres Stichum se velle dare, Sticho mortuo liberabitur. cum autem semel dixerit heres, utrum dare velit, mutare sententiam non poterit. 10Legatum est ita: ‘fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato’. ancilla, quae in eo fundo esse consueverat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an vel ipsa vel partus eius legato cedat. respondi: ancilla quamvis in fuga sit, legata videtur et, licet fugitiva erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic consequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset. 11Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donavit, Stichus in obligatione remanet. 12Quibus ita legatum fuerit: ‘Titio et Maevio singulos servos do lego’, constat eos non concursuros in eundem servum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: ‘Titio servum do lego: Maevio alterum servum do lego’. 13Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti vellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul venientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem vindicare vult, alter in personam agere non potest. sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem vel sua sponte debent vel iudice imminente.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,3,10Iulianus libro trigesimo tertio digestorum. Si damnatus heres fuerit a fideiussore quidem non petere, quod autem reus debet, Titio dare, pacisci debet, ne a fideiussore petat, et adversus reum actiones suas praestare legatario: quemadmodum damnatus heres, ne a reo petat, et damnatus dare quod fideiussor debet, et reo acceptum facere et legatario litis aestimationem sufferre cogatur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 44,7,17Idem libro trigensimo tertio digestorum. Omnes debitores, qui speciem ex causa lucrativa debent, liberantur, cum ea species ex causa lucrativa ad creditores pervenisset.
Idem lib. XXXIII. Dig. Alle Schuldner, die einen bestimmten Gegenstand aus einer bereichernden Ursache verschulden, werden von ihrer Verbindlichkeit frei, wenn derselbe aus einem bereichernden Grunde an die Gläubiger11Creditores; Flor. gelangt ist.