Ex posterioribus Labeonis libri
Ex libro II
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 29,2,64Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Servus duorum heres institutus et adire iussus si alterius domini iussu adierit, deinde manumissus fuerit, poterit ipse adeundo ex parte dimidia heres esse,
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,100Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. ‘Heres meus damnas esto Lucio Titio Stichum servum meum reddere’ vel ita: ‘illum servum meum illi reddito’. Cascellius ait deberi neque id Labeo improbat, quia qui reddere iubetur, simul et dare iubetur. 1Duae statuae marmoreae cuidam nominatim, item omne marmor erat legatum: nullam statuam marmoream praeter duas Cascellius putat deberi: Ofilius Trebatius contra. Labeo Cascellii sententiam probat, quod verum puto, quia duas statuas legando potest videri non putasse in marmore se statuas legare. 2‘Uxori meae vestem, mundum muliebrem, ornamenta omnia, aurum argentum quod eius causa factum paratumque esset omne do lego’. Trebatius haec verba ‘quod eius causa factum paratumque est’, ad aurum et argentum dumtaxat referri putat, Proculus ad omnia, quod et verum est. 3Cui Corinthia vasa legata essent, ἐν βάσεις quoque eorum vasorum collocandorum causa paratas deberi Trebatius respondit. Labeo autem id non probat, si eas βάσεις testator numero vasorum habuit. Proculus vero recte ait, si aeneae quidem sint, non autem Corinthiae, non deberi. 4Cui testudinea legata essent, ei lectos testudineos pedibus inargentatos deberi Labeo Trebatius responderunt, quod verum est.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,2,30Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cui usus fructus legatus esset, donec ei totius dotis satisfieret, cum ei heres pro sua parte satis dedisset, quamvis reliqui satis non darent, tamen pro ea parte usum fructum desinere habere mulierem ait Labeo: idem fieri et si per mulierem mora fieret, quo minus satis acciperet. 1Colono suo dominus usum fructum fundi, quem is colebat, legaverat: agat colonus cum herede ita, ut iudex cogat heredem ex locationis actione eum liberare.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,2,41Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cum ita legatum esset: ‘fructus annuos fundi Corneliani Publio Maevio do lego’, perinde putat accipiendum esse Labeo, ac si usus fructus fundi similiter esset legatus, quia haec mens fuisse testatoris videatur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,6,7Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Quidam heredem damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque verum est. 1‘Lucio Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato’. Ofilius nihil legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: quod verum puto.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,7,4Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cum quidam duos fundos iunctos haberet et ex altero boves, cum opus fecissent, in alterum reverterentur, utrumque fundum cum instrumento legaverat. Labeo Trebatius boves ei fundo cessuros putant, ubi opus fecissent, non ubi manere consuevissent: Cascellius contra. Labeonis sententiam probo.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,7,25Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Fundi instrumento legato id pecus cedere putabat Tubero, quod is fundus sustinere potuisset: Labeo contra. quid enim fiet, inquit, si, cum mille oves fundus sustinere potuisset, duo milia ovium in eo fundo fuerint? quas oves potissimum legato cessuras existimabimus? nec quaerendum esse, quid debuisset parari pecoris instrumenti fundi causa, sed quid paratum esset: non enim ex numero aut multitudine legata aestimandum esse. Labeonis sententiam probo. 1Quidam cum in fundo figlinas haberet, figulorum opera maiore parte anni ad opus rusticum utebatur, deinde eius fundi instrumentum legaverat. Labeo Trebatius non videri figulos in instrumento fundi esse. 2Item cum instrumentum omne legatum esset excepto pecore, pastores oviliones, ovilia quoque legato contineri Ofilius non recte putat.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,39Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Si uxori mundus muliebris legatus esset, ea tantummodo deberi Ofilius Labeo responderunt, quae ex his tradita utendi causa uxori viro fuissent: aliter enim interpretantibus summam fore captionem, si vascularius aut faber argentarius uxori ita legasset. 1Cum ita legatum esset: ‘argentum, quod domo mea erit cum moriar’, Ofilius nec quod depositum a se nec quod commodatum reliquisset argentum legatum videri respondit. idem Cascellius de commodato. Labeo, quod depositum esset, ita deberi, si praesentis custodiae causa, non perpetuae veluti thensauro depositum esset, quia illa verba ‘quod domo mea erit’ sic accipi debere ‘esse solebat’: et hoc probo. 2Ateius Servium respondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano fundo cum moreretur habuisset, legatum esset, et quod antequam moreretur ex urbe in Tusculanum iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu translatum esset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,3,17Iavolenus libro secundo Labeonis posteriorum. reliqua quoque: in iudicio locationis venire.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 35,1,40Idem libro secundo ex posterioribus Labeonis. Quibus diebus vicinus tuus te via publica, cum ad parendum condicioni ire velles, ire prohibuerit nec per te staret, quo minus agendo ob calumnias eum summoveas, hi dies condicioni non imputabuntur. 1Quidam ita legaverat: ‘si Publius Cornelius impensam, quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus Publio Cornelio fundum Seianum dato’. Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae verbo negat pretium significari, sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat: et hoc magis verum puto. 2Quidam Titio centum legaverat, deinde infra ita iusserat: ‘quas pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato’: mortuo patre familias Titius vixerat et viva matre familias decesserat. mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde dies solvendi adiecta. videamus, inquit Labeo, ne id falsum sit, quia nihil intersit, utrum ita scribatur: ‘quas pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato’ an ita: ‘nisi mater mea moritur, ne dato’: utrubique enim sub condicione vel datum vel ademptum esse legatum. Labeonis responsum probo. 3Dominus servo aureos quinque11Die Großausgabe fügt eius ein. legaverat: ‘heres meus Sticho servo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque, quos in tabulis debeo, dato’. nihil servo legatum esse Namusa Servium respondisse scribit, quia dominus servo nihil debere potuisset: ego puto secundum mentem testatoris naturale magis quam civile debitum spectandum esse, et eo iure utimur. 4Qui dotalem fundum nullum habebat, ita legaverat: ‘fundum Cornelianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres dato’. Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit. 5Thermus minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri vellet testamento scribserat, deinde ita legaverat: ‘Luciis Publiis Corneliis ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato’. Trebatius respondit pro ea22Die Großausgabe liest eo statt ea. habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita id monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam probat, quia haec mens testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum consumeretur: idem et ego et Proculus probamus.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 50,16,242Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Malum navis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars navis est. 1Inter ‘proiectum’ et ‘immissum’ hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proveheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, veluti tigna trabes quae immitteretur. 2Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse. 3‘Viduam’ non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae virum non habuisset, appellari ait Labeo: quia vidua sic dicta est quasi vecors, vesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter viduam dictam esse sine duitate. 4Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.
Übersetzung nicht erfasst.