Ad Massurium Sabinum libri
Ex libro XXIII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,49Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleverit: et ita imperatorem decrevisse Marcellus scripsit. 1Ergo cum esset sic relictum: ‘cum ad quartum decimum annum pervenisset, annua bima trima die’, et decem et septem annorum mortis tempore inveniatur, praesens legatum erit. proinde si quindecim annorum, consequetur dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legavit: si vero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus. 2Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem. 3Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inveniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi evidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis. 4Si Titio decem quae ego debeo legavero et rogavero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non valet, quia nihil eius interest, heres vero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solvi, ne eum conveniat: ergo propter hoc valebit legatum. 5Sed si testator decem mihi sub fideiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solvi mihi, quam ipsum conventum mandati actionem intendere: nec interest, solvendo sit nec ne. 6Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum valeret. et ait creditoris quidem nihil interesse, verum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conveniri a fideiussoris herede non poterit. 7Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori solvat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium solvere. 8Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum ‘fundum vendere’, non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut vendat vero pretio. 9Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti vendere, quanti damnatus est.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,50Idem libro vicesimo tertio ad Sabinum. Cum filio familias ita legatur: ‘cum is in tutelam suam pervenerit’, pubertatis tempus significatur. et sane si impuberi filio familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod Sabinus ait, ut non et pater familias fiat, sed ut pubes. ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo divorterat vitam, filio suo quamvis impuberi leget, non videtur sensisse de eo tempore, quo pubes est, sed eo, quo et pubes et pater familias est (nam et si pubes fuit, multo magis dicemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset ‘in suam tutelam et in suam potestatem’. 1Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de pubertate sensit, interdum et de viginti quinque annis, si mens testantis appareat. nam si iam puberi, minori tamen viginti quinque annis legavit, procul dubio anni viginti quinque erunt praestituti. 2Item si furioso vel prodigo vel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur. 3Ex his et huiusmodi apparet voluntatis quaestionem Sabinum interpretatum: et utique non dubitaret, si puberi et multo magis maiori viginti quinque annis ita sit legatum, de sua potestate testatorem sensisse. 4Sic autem haec scriptura varia est et voluntatis habet quaestionem, ut illa quoque, si quis ita scripserit ‘cum sui iuris fuerit factus’ nam aliter alias accipiatur: et plerumque potestatis liberationem continet, plerumque pubertatem vel vicesimum quintum annum. 5Ego quidem et si quis iam puberi, minori tamen viginti quinque annis sic legaverit ‘cum ad pubertatem pervenerit’, puto de aetate eum sensisse, quae caret in integrum restitutione. 6Idem et si quis ‘cum suae aetatis fuerit factus’, utrum de pubertate an de viginti quinque annis sensum sit, disputari de voluntate potest, non minus quam si ita adscripserit ‘cum iustae aetatis sit factus’ vel ‘cum maturae aetatis’ vel ‘cum adoleverit’.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,5,3Idem libro vicesimo tertio ad Sabinum. scilicet si ante exhibitionem, hoc est ante degustationem acetum elegerit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,6,3Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. Si cui vinum sit legatum centum amphorarum, cum nullum vinum reliquisset, vinum heredem empturum et praestaturum, non acetum, quod vini numero fuit. 1Si vinum legatum sit, videamus, an cum vasis debeatur. et Celsus inquit vino legato, etiamsi non sit legatum cum vasis, vasa quoque legata videri, non quia pars sunt vini vasa, quemadmodum emblemata argenti (scyphorum forte vel speculi), sed quia credibile est mentem testantis eam esse, ut voluerit accessioni esse vino amphoras: et sic, inquit, loquimur habere non amphoras mille, ad mensuram vini referentes. in doliis non puto verum, ut vino legato et dolia debeantur, maxime si depressa in cella vinaria fuerint aut ea sunt, quae per magnitudinem difficile moventur. in cuppis autem sive cuppulis puto admittendum et ea deberi, nisi pari modo immobiles in agro velut instrumentum agri erant. vino legato utres non debebuntur: nec culleos quidem deberi dico.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,6,9Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. Si quis vinum legaverit, omne continetur, quod ex vinea natum vinum permansit. sed si mulsum sit factum, vini appellatione non continebitur proprie, nisi forte pater familias etiam de hoc sensit. certe zythum, quod in quibusdam provinciis ex tritico vel ex hordeo vel ex pane conficitur, non continebitur: simili modo nec camum nec cervesia continebitur nec hydromeli. quid conditum? nec hoc puto, nisi alia mens testantis fuit. oenomeli plane id est dulcissimum vinum continebitur: et passum, nisi contraria sit mens, continebitur: defrutum non continebitur, quod potius conditurae loco fuit. acinaticium plane vino continebitur. cydoneum et si qua alia sunt, quae non ex vinea fiunt, vini appellatione non continebuntur. item acetum vini appellatione non continebitur. haec omnia ita demum vini nomine non continentur, si modo vini numero a testatore non sunt habita: alioquin Sabinus scribit omnia vini appellatione contineri, quae vini numero pater familias habuit: igitur et acetum, quod vini numero pater familias habuit, et zythum et camum et cetera, quae pro hominum affectione atque usu vini numero habebuntur. quod si totum vinum, quod pater familias habuit, coacuit, non exstinguitur legatum. 1Si acetum quis legaverit, non continebitur legato acetum quod vini numero testator habuit: embamma autem continebitur, quia aceti numero fuit. 2Item si quis vinum quod habuit legavit, deinde hoc coacuit, licet postea in aceti locum translatum sit a patre familias, vino legato continebitur, quia id, quod testamenti facti tempore vinum fuit, demonstratum est: et est hoc verum, nisi voluntas adversetur. 3Vino autem paterno legato id demum legatum videtur, quod testator vini numero habuit, non quod pater. item si peculiare vinum legatum sit, id continebitur, quod servi habuerunt. cur tam diverse? quod paternum vinum iam coepit usus ipsius testatoris esse, at peculiare in usu servorum remansit. 4Item si vinum vetus sit legatum,
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,6,11Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. vetus accipietur, quod non est novum: id est et anni prioris vinum appellatione veteris continebitur:
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,6,13Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. ‘Ex eo vino quod in illo fundo nascetur, heres meus amphoras decem quotannis in annos singulos dato’. quo anno natum non fuisset, ex superiore anno eius fundi eum numerum amphorarum heredem daturum Sabinus existimat. quae sententia, si voluntas non adversetur, mihi quoque placet.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,3,3Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. Liberationem debitori posse legari iam certum est. 1Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem ei competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione valitura. 2Iulianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens chirographum Seii Titio dederit, ut post mortem suam Seio det aut, si convaluisset, sibi redderet, deinde Titius defuncto donatore Seio dederit et heres eius petat debitum, Seius doli exceptionem habet. 3Nunc de effectu legati videamus. et si quidem mihi liberatio sit relicta, cum solus sim debitor, sive a me petatur, exceptione uti possum, sive non petatur, possum agere, ut liberer per acceptilationem. sed et si cum alio sim debitor, puta duo rei fuimus promittendi, et mihi soli testator consultum voluit, agendo consequar, non ut accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris voluntatem, sed pacto liberabor. sed quid si socii fuimus? videamus, ne per acceptilationem debeam liberari: alioquin, dum a conreo meo petitur, ego inquietor. et ita Iulianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit, si quidem socii non simus, pacto me debere liberari, si socii, per acceptilationem. 4Consequenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur, cuius nomen in testamento scriptum non est, licet commodum ex testamento ad utrumque pertineat, si socii sunt. et est verum non solum eum, cuius nomen in testamento scriptum est, legatarium habendum, verum eum quoque, qui non est scriptus, si et eius contemplatione liberatio relicta esset. 5Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. nam et si quod ego debeo Titio sit ei legatum mei gratia, ut ego liberer, nemo me negabit legatarium, ut et Iulianus eodem libro scribit. et Marcellus notat utriusque legatum esse tam meum quam creditoris mei, etsi solvendo fuero: interesse enim creditoris duos reos habere.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,3,5Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. Si quis reum habeat et fideiussorem et reo liberationem leget, Iulianus ibidem scripsit reum per acceptilationem liberandum: alioquin si fideiussorem coeperit convenire, alia ratione reus convenitur. quid tamen, si donationis causa fideiussor intervenit nec habet adversus reum regressum? vel quid si ad fideiussorem pecunia pervenerit et ipse reum dederit vice sua ipseque fideiusserit? pacto est reus liberandus. atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia paciscentis, nequaquam hoc dicimus. 1Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et Iulianus scripsit, pacto erit fideiussor liberandus. sed et hic puto interdum acceptilatione liberandum, si vel reus ipse vere fuit aut in eam rem socius reus. 2Idem Iulianus eodem libro scripsit, si filius familias debitor fuerit et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum esse, ne etiam filius liberetur. et parvi, inquit, refert, si sit aliquid in peculio die legati cedente necne: securitatem enim pater per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei iudicandae tempus circa peculium spectetur. huic patri similem facit Iulianus maritum, cui uxor post divortium liberationem dotis legavit: nam et hunc, licet die legati cedente solvendo non sit, legatarium esse: et utrumque ait solutum repetere non posse. sed est verius quod Marcellus notat patrem petere posse (nondum enim erat debitor, cum solveret), maritum non posse, quod debitum solvit. patrem enim etsi quis debitorem existimaverit, attamen loco esse condicionalis debitoris, quem solutum repetere posse non ambigitur. 3Sed si damnatus sit heres filium liberare, non adicit Iulianus, utrum acceptilatione filius an pacto sit liberandus: sed videtur hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res patri quoque proderit. quod optinendum est, nisi evidenter approbetur contrarium sensisse testatorem, id est ne filius inquietetur, non ne pater: tunc enim acceptilatione eum non liberandum, sed pacto. 4Idem Iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem, et ideo de peculio posse conveniri. hoc ita demum putat, si dumtaxat quasi fideiussorem eum voluit testator liberari: ceterum si et quasi patrem, et de peculio erit liberandus.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,3,7Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. Non solum autem quod debetur remitti potest, verum etiam pars eius vel pars obligationis, ut est apud Iulianum tractatum libro trigesimo tertio digestorum. 1Si is qui stipulatus Stichum aut decem damnaverit heredem Stichum non petere, legatum valere constat: sed quid contineat, videamus. et Iulianus scribit actionem ex testamento in hoc esse videri, ut debitor accepto liberetur: quae res utique debitorem et in decem liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quemadmodum, si Stichum solvisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione Stichi liberari. 2Sed si debitorem decem damnatus sit heres viginti liberare, idem Iulianus scripsit libro trigesimo tertio nihilo minus esse liberandum decem: nam et si ei viginti accepto ferantur, in decem liberabitur. 3Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnaverit creditori solvere, valet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum, ut creditori solvatur. 4Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non fuerit exactum id a debitore, dum vivat testator: ceterum si exactum est, evanescit legatum. 5Unde quaerit Iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio relicta, deinde impubes exegerit quod debetur, an evanescat legatum. et cum constet pupillum in his, quae a substituto relinquuntur, personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens est substitutum actione ex testamento teneri, si pupillus a debitore exegerit. 6Idemque est et si pupillus non exegerit, sed solummodo litem sit contestatus, teneri eum, ut remittat actionem. 7Nam et si debitori liberatio sub condicione legata fuisset et vel lis fuisset contestata vel etiam exactum pendente condicione, ex testamento actio maneret liberatione relicta.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 35,1,10Idem libro vicesimo tertio ad Sabinum. Haec condicio ‘filiae meae cum nubserit’ talis est, ut qui testatus est impleri solummodo condicionem voluerit, non satis egerit quando: et ideo et si vivo testatore nupserit post testamentum factum, inpleta condicio videtur, praesertim cum condicio haec talis est, ut semel impleri debeat. sed enim non omnes coniunctiones implent condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in domum mariti deducta non paruit condicioni. sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis ei interdictum sit, idem dicemus. an tamen nubendo postea parere condicioni possit, quasi non nubserit, dubitari potest: et si testator de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam condicione: benigne tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam. 1Si sic legatum sit ‘si navis ex Asia venerit’ et ignorante testatore navis venerit testamenti facti tempore, dicendum pro impleta haberi. et si cui sic legatum est ‘cum pubes erit’, simili modo hoc erit dicendum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,2,10Idem libro vicesimo tertio ad Sabinum. Cum in annos singulos legatur, non unum legatum esse, sed plura constat.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,2,12Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum. nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos. 1Sed utrum initio cuiusque anni an vero finito anno cedat, quaestionis fuit. et Labeo Sabinus et Celsus et Cassius et Iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probaverunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet. 2Inde Iulianus ait, hoc legatum si servo relinquatur, deinde post primum vel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere. 3Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi. 4Sed et si quotannis sit legatum, mihi videtur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte evidens sit voluntas testatoris in annuas pensiones ideo dividentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum voluit, ne urgueretur ad solutionem. 5Si in habitationem aliquid vel in disciplinam legetur sic ‘annua’ vel ‘quotannis’, quibus diebus pensio debetur habitationis vel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura voluntatis facta. 6Novissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum ‘in annos singulos’ vel ‘quotannis’ an ‘in singulos menses’ vel ‘quot mensibus’ an ‘in singulos dies’ vel ‘quot diebus’ legetur. ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si ‘annui’ legentur tot aurei, idem erit dicendum. 7Si cui homo generaliter sit legatus et antequam vindicet decesserit, ad heredem suum legatum transfert. 8Si Titio sit sic legatum ‘quem Seius elegerit’ et Seius post electionem decesserit, locus est vindicationi semel adquisitae.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 50,17,17Idem libro vicensimo tertio ad Sabinum. Cum tempus in testamento adicitur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris gratia tempus adicitur.
Übersetzung nicht erfasst.