Ad Massurium Sabinum libri
Ex libro XXII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,44Idem libro vicesimo secundo ad Sabinum. Servum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si vivo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in servo peculiari habuisse. 1Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legaverit, postea cognoverit et voluerit ad se pertinere, legatum valebit, quia, ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est: si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis. 2Si pocula quis legavit et massa facta est vel contra, item si lana legetur et vestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto veram, si modo non mutaverit testator voluntatem. 3Sed et si lancem legavit et massam fecit, mox poculum, debebitur poculum, durante scilicet voluntate. 4Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem. 5Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est venditio: nam cum chirographa veneunt, nomen venisse videtur. 6Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones adversus debitorem cedantur. 7Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: vel si is sit servus, qui in perpetuam servitutem venierit, idem erit: vel si servus sit forte pignori datus. 8Si statuliberum heres legaverit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. etenim aestimationem veram praestabit: ipsum vero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi. 9Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 30,47Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Cum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator voluit: nam si alibi voluit, ibi praestanda est, ubi testator voluit vel ubi verisimile est eum voluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit. 1Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, veluti frumentum ex illo horreo vel vinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin vero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur. 2Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla intervenit, cavere heres debet de restitutione servi, non aestimationem praestare. sed et si alienus servus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cavebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in servo ab hostibus capto constat. 3Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his vel in fuga sit vel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis vel mortui pretium. sed si ambo sint in fuga, non ita cavendum, ut, ‘si in potestate ambo redirent’, sed ‘si vel alter’, et ‘vel ipsum vel absentis aestimationem praestandam’. 4Item si res aliena vel hereditaria sine culpa heredis perierit vel non compareat, nihil amplius quam cavere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est. 5Culpa autem qualiter sit aestimanda, videamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, verum etiam quae levis est? an numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? quod verius est. 6Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita verum est, si non post moram factam id evenerit: potuit enim eum acceptum legatarius vendere.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,45Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Hoc legatum ‘uxoris causa parata’ generale est et continet tam vestem quam argentum aurum ornamenta ceteraque, quae uxoris gratia parantur. sed quae videantur uxoris causa parari? Sabinus libris ad Vitellium ita scripsit: quod in usu frequentissime versatur, ut in legatis uxoris adiciatur ‘quod eius causa parata sint’, hanc interpretationem optinuit, quod magis uxoris causa quam communis promiscuique usus causa paratum foret. neque interesse visum est, ante ductam uxorem id pater familias paravisset an postea an etiam ex his rebus quibus ipse uti soleret uxori aliquid adsignavisset, dum id mulieris usibus proprie adtributum esset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,47Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Si quid earum rerum ante comparavit quam uxorem duxit, si id ei ut uteretur tradidit, perinde est, quasi postea paravisset. ex eo autem legato ea pertinent ad uxorem, quae eius causa empta comparata quaeque retenta sunt: in quibus etiam quae prioris uxoris quaeque filiae neptis vel nurus fuerunt continentur. 1Inter emptum et paratum quid interest, quaeritur: et responsum est in empto paratum inesse, in parato non continuo emptum contineri: veluti si quis quae prioris uxoris causa emisset, posteriori uxori tradidisset, eas res eum posterioris uxoris causa paravisse, non emisse constat. ideoque quamvis maritus posterioris uxoris causa nihil emerit, tamen tradendo quae prior habuerit, eius causa parata sunt. etsi ei adsignata non sunt, legato cedunt: at quae prioris uxoris causa parata sunt, ita posteriori debentur, si ei adsignata sint, quia non est ita de posteriore uxore cogitatum, cum compararentur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,49Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Item legato continentur mancipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant. item iumenta vel lectica vel sella vel burdones. item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres exornant. 1Sed et si forte virilia ei quaedam donaverit, quodammodo eius causa parata videbuntur. 2Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi usum mutuari, dicendum erit ipsius causa videri parata. 3Item interest, ipsius causa parata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius usibus fuerunt destinata, empta vero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus. unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisita ei destinavit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandaverat vel quae emerat, necdum autem ei adsignaverat, adsignaturus si vixisset. 4Parvi autem refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi dignitate nihil interest. 5Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur. 6Sed ut legatum valeat, mortis tempore uxorem esse debere Proculus scribsit et verum est: separatio enim dissolvit legatum. 7Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: ‘quae eius gratia parata sunt’, et servo servaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa vel destinata.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,70Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Si cui lana legetur, id legatum videtur quod tinctum non est, sed αὐτοφυές: 1Sive autem facta est sive infecta, lanae appellatione continetur. 2Quaesitum est, utrum lanae appellatione ea sola contineatur quae neta non est an et ea quae neta est, ut puta stamen et subtemen: et Sabinus et netam contineri putat, cuius sententia utimur. 3Lanae appellationem eatenus extendi placet, quoad ad telam pervenisset. 4Et sciendum sucidam quoque contineri et lotam, si modo tincta non sit. 5Lanae appellatione tomentum non continebitur. 6Sed nec ea lana, ex qua quis quasi vestimentum fecerit valetudinis vel deliciarum gratia, continebitur. 7Ne ea quidem, quae fomentationis gratia parata sunt vel medicinae, lanarum appellatione continentur. 8Sed et pelles lanatae contineantur? et hoc lanae cedere manifestum est. 9Lana legata etiam leporinam lanam et anserinam et caprinam credo contineri et de ligno, quam ἐριόξυλον appellant. 10Linum autem lana legata utique non continebitur. 11Lino autem legato tam factum quam infectum continetur quodque netum quodque in tela est, quod est nondum detextum. ergo aliud in lino quam in lana est. et quidem si tinctum linum sit, credo lino continebitur. 12Versicoloribus videndum est. et constabat apud veteres lanae appellatione versicoloria non contineri, sed ea omnia videri legata, quae tincta sunt, et neta, quae neque detexta neque contexta sunt. proinde quaeritur, an purpura appellatione versicolorum contineatur. et ego arbitror ea, quae tincta non sunt, versicoloribus non adnumerari et ideo neque album neque naturaliter nigrum contineri nec alterius coloris naturalis: purpuram autem et coccum, quoniam nihil nativi coloris sunt, contineri arbitror, nisi aliud sensit testator. 13Purpurae autem appellatione omnis generis purpuram contineri puto: sed coccum non continebitur, fucinum et ianthinum continebitur. purpurae appellatione etiam subtemen factum contineri nemo dubitat: lana tinguendae purpurae causa destinata non continebitur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,9,3Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Qui penum legat quid legato complectatur, videamus. et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris civilis penu legata contineri, quae esui potuique sunt. idem Sabinus libris ad Vitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumve eius vel familiae, quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa parata sunt. 1Sed Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muriam mel ceteraque his similia. 2Plane, inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed per ea solemus. Trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus. sed Proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat. 3Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, legaverit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias doceatur. mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua contineri nec Labeo negavit. 4Poculenta penu ea, quae vini loco pater familias habuit, continebuntur, supra scripta vero non continebuntur. 5Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit. 6Sed quod diximus ‘usus sui gratia paratum’ accipiendum erit et amicorum eius et clientium et universorum, quos circa se habet, non etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in villis deputati. quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit Servio notandi, ut textorum et textricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos voluit significare, qui circa patrem familias sunt. 7Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quae usibus ipsius et amicorum deserviunt: ceterum si qua iumenta agris deserviebant vel locabantur, legato non cedere cibaria eorum. 8Sive autem frumentum sive quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum sive familiae sive iumentorum gratia: et Ofilius scribit libro sexto decimo actionum. 9Ligna et carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur. et Quintus Mucius et Ofilius negaverunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur. idem et tus et ceras contineri negaverunt. sed Rutilius et ligna et carbones, quae non vendendi causa parata sunt, contineri ait. Sextus autem Caecilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit. 10Servius apud Melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est verius haec omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam vel ad logarium paratas contineri. 11Vasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est. Aristo autem scribit dolia non contineri, et est verum secundum illam distinctionem, quam supra in vino fecimus. nec frumenti nec leguminum thecae (arculae forte vel sportae) vel si qua alia sunt, quae horrei penuarii vel cellae penuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,22Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum. Vestimentum id est quod detextum est, etsi desectum non sit, id est si sit consummatum. quod in tela est nondum pertextum vel detextum, contextum appellatur. quisquis igitur vestem legaverit, neque stamen neque subtemen legato continebitur.
Übersetzung nicht erfasst.
Übersetzung nicht erfasst.