Fideicommissorum libri
Ex libro II
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,40Idem libro secundo fideicommissorum. Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi.
Übersetzung nicht erfasst.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 31,24Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Cum quidam ita fideicommissum reliquisset: ‘rogo restituas libertis meis, quibus voles’, Marcellus putavit posse heredem et indignum praeferre. at si ita: ‘his quos dignos putaveris’, petere posse ait eos qui non offenderint. idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti videri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur ‘quibus voles’ nec ulli offerat. plane si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum vel heredi eius, si prius quam peteret decessit. Scaevola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui decesserunt, ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui det? videtur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur ‘ex libertis cui volueris’, arbitrari, nisi offerat cui heres velit et statim offerat sine aliquo scilicet intervallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit eligere cui potius offerat, ceteri decesserint.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,11Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Fideicommissa quocumque sermone relinqui possunt, non solum Latina vel Graeca, sed etiam Punica vel Gallicana vel alterius cuiuscumque gentis. 1Quotiens quis exemplum testamenti praeparat et prius decedat quam testetur, non valent quasi ex codicillis quae in exemplo scripta sunt, licet verba fideicommissi scriptura habeat: et ita divum Pium decrevisse Maecianus scribit. 2Si ita quis scripserit: ‘illum tibi commendo’, divus Pius rescripsit fideicommissum non deberi: aliud est enim personam commendare, aliud voluntatem suam fideicommittentis heredibus insinuare. 3Cum esset quis rogatus restituere portionem accepta certa quantitate, responsum est ultro petere ipsum fideicommissum ab herede posse. sed utrum, si volet, praecipiet restituetque portionem, an vero et si noluerit, cogatur accepta quantitate portionem restituere, propriae est deliberationis. et sane cum quis rogatur accepta certa quantitate portionem restituere, duplex est fideicommissum, unum, ut possit petere quantitatem paratus portione cedere, aliud, ut et si non petet, tamen cogatur fideicommissario restituere parato praestare quantitatem. 4Si quis ita scripserit: ‘sufficiunt tibi vineae vel fundus’, fideicommissum est, quoniam et illud fideicommissum esse arbitramur: ‘contentus esto illa re’. 5Sic fideicommissum relictum: ‘nisi heres meus noluerit, illi decem dari volo’ quasi condicionale fideicommissum est et primam voluntatem exigit: ideoque post primam voluntatem non erit arbitrium heredis dicendi noluisse. 6Hoc autem ‘cum voluerit’ tractum habet, quamdiu vivat is, a quo fideicommissum relictum est: verum si antequam dederit, decesserit, heres eius praestat. sed et si fideicommissarius, antequam heres constituat, decesserit, ad heredem suum nihil transtulisse videtur: condicionale enim esse legatum nemini dubium est et pendente condicione legati videri decessisse fideicommissarium. 7Quamquam autem fideicommissum ita relictum non debeatur ‘si volueris’, tamen si ita adscriptum fuerit: ‘si fueris arbitratus’ ‘si putaveris’ ‘si aestimaveris’ ‘si utile tibi fuerit visum’ vel ‘videbitur’, debebitur: non enim plenum arbitrium voluntatis heredi dedit, sed quasi viro bono commissum relictum. 8Proinde si ita sit fideicommissum relictum: ‘illi, si te meruerit’, omnimodo fideicommissum debebitur, si modo meritum quasi apud virum bonum collocare fideicommissarius potuit: et si ita sit ‘si te non offenderit’, aeque debebitur: nec poterit heres causari non esse meritum, si alius vir bonus et non infestus meritum potuit admittere. 9Haec verba: ‘te, fili, rogo, ut praedia, quae ad te pervenerint, pro tua diligentia diligas et curam eorum agas, ut possint ad filios tuos pervenire’, licet non satis exprimunt fideicommissum, sed magis consilium quam necessitatem relinquendi, tamen ea praedia in nepotibus post mortem patris eorum vim fideicommissi videntur continere. 10Si filio a patre herede instituto fideicommissum relictum fuerit, etsi verbis non sit ita relictum ‘cum pater moreretur’, sed intellegi hoc possit, puta quia sic relictum est ‘ut relinquat filio’ vel ‘volo eum habere’ vel ‘volo ad eum pertinere’, defendetur in id tempus fideicommissum relictum, quo sui iuris filius efficitur. 11Si cui ita fuerit fideicommissum relictum: ‘si morte patris sui iuris fuerit effectus’ et emancipatione sui iuris factus sit, non videri defecisse condicionem: sed et cum mors patri contingat quasi exstante condicione ad fideicommissum admittetur. 12Si rem suam testator legaverit eamque necessitate urguente alienaverit, fideicommissum peti posse, nisi probetur adimere ei testatorem voluisse: probationem autem mutatae voluntatis ab heredibus exigendam. 13Ergo et si nomen quis debitoris exegerit, quod per fideicommissum reliquit, non tamen hoc animo, quasi vellet extinguere fideicommissum, poterit dici deberi: nisi forte inter haec interest: hic enim extinguitur ipsa constantia debiti, ibi res durat, tametsi alienata sit. cum tamen quidam nomen debitoris exegisset et pro deposito pecuniam habuisset, putavi fideicommissi petitionem superesse, maxime quia non ipse exegerat, sed debitor ultro pecuniam optulerat, quam offerente ipso non potuit non accipere. paulatim igitur admittemus, etsi ex hac parte pecuniae rem comparaverit, quam non hoc animo exegit, ut fideicommissarium privaret fideicommisso, posse adhuc fideicommissi petitionem superesse. 14Si quis illicite aedificasset, id est hoc quod dirui constitutiones iubent, an fideicommissum relinquere ex eo quid possit, videamus. et puto posse: cum enim dirui necesse sit, nulla dubitatio est, quin senatus consultum impedimento non sit. 15Si heres rogatus sit certam summam usuris certis faenori dare, utile est fideicommissum: sed Maecianus putat non alias cogendum credere, quam idonee ei caveatur: sed ego proclivior sum, ut putem cautionem non exigendam. 16Si servo alieno militia relinquatur, an domino quaeratur legatum, quaeritur. et aut scit servum esse, et dico aestimationem deberi: aut ignoravit, et denegari fideicommissi persecutio debet, quia, si scisset servum, non reliquisset. 17Ex his apparet, cum per fideicommissum aliquid relinquitur, ipsum praestandum quod relictum est: cum vero ipsum praestari non potest, aestimationem esse praestandam. 18Si quis decem alicui per fideicommissum reliquerit et, si perdidisset id quod testamento relictum est, rursus ei reliquerit, quaerebatur, an sequens fideicommissum valeat vel an exigere heres debeat cautionem salva fore decem, ne cogatur ad praestationem, et an, si saepius perdidisset, saepius ei sarciretur fideicommissum. divus Pius rescripsit neque cautionem exigendam et non amplius quam semel, postquam perdidisset, praestandum: non enim onerandus est heres, ut in infinitum, quotiens perdiderit, restituere ei tantundem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata eius legata videantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpserit exsoluto et posteriore fideicommisso. 19Item si quis certam quantitatem cui reliquerit et addiderit facilius hanc summam posse compensari, cum debitor sit fideicommissarius ex causa hereditatis Gaii Seii, nec velit ille hereditatem adire Gaii Seii, sed petat fideicommissum: imperator noster contra voluntatem eum testantis petere fideicommissum rescripsit, cum in fideicommissis praecipue spectanda servandaque sit testatoris voluntas. 20Plerumque evenit multorum interesse id quod relinquitur, verum testatorem uni voluisse honorem habitum, et est haec sententia Marcelli verissima. 21Sic evenit, ut interdum si pluribus testator honorem habere voluit et de pluribus sensit, quamvis unum legatum sit, tamen ad persecutionem eius plures admittantur. ut puta si decem fuerunt eiusdem rei stipulandi et heres vel fideicommissarius rogatus est, ut eis solveret: hic enim si omnium interest et de omnibus sensit testator, fideicommissum relictum omnes petere potuerunt. sed utrum in partem agent an in solidum, videamus: et credo, prout cuiusque interest, consequentur: unus igitur qui occupat agendo totum consequitur ita, ut caveat defensu iri adversus ceteros fideicommissarios eum qui solvit, sive socii sunt sive non. 22Interdum alterius nomen scribitur in testamento, alteri vero fideicommissi petitio vel legati competit, ut puta si fidei heredis committatur, ut ipse publicum pro Titio praestet, fideicommissum hoc vel legatum non publicanus petit, licet ei sit adscriptum, sed ipse petere poterit, pro quo legatum relictum est. multum autem interesse arbitror, cui voluit prospectum cuiusque contemplatione testator fecerit. plerumque autem intellegendum est privati causa hoc fecisse, licet emolumentum publicano quaeratur. 23Si in opere civitatis faciendo aliquid relictum sit, unumquemque heredem in solidum teneri divus Marcus et Lucius Verus Proculae rescripserunt: tempus tamen coheredi praestituerunt, intra quod mittat ad opus faciendum, post quod solam Proculam voluerunt facere imputaturam coheredi sumptum pro parte eius. 24Ergo et in statua et in servitute ceterisque, quae divisionem non recipiunt, idem divus Marcus rescripsit. 25Si quis opus facere iussus paratus sit pecuniam dare rei publicae, ut ipsa faciat, cum testator per ipsum id fieri voluerit, non audietur: et ita divus Marcus rescripsit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,1,14Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Si cui annuum fuerit relictum sine adiectione summae, nihil videri huic adscriptum Mela ait: sed est verior Nervae sententia, quod testator praestare solitus fuerat, id videri relictum: si minus, ex dignitate personae statui oportebit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,1,14Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Mela ait, si puero vel puellae alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi. sed hoc verum non est: tamdiu enim debebitur, donec testator voluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus vitae debebuntur. 1Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum, quae dudum pueris et puellis dabantur, velit sequi, sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usque ad decimum octavum, puellae usque ad quartum decimum annum alantur, et hanc formam ab Hadriano datam observandam esse imperator noster rescripsit. sed etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu in sola specie alimentorum hoc tempus aetatis esse observandum non est incivile. 2Sed si alimenta, quae vivus praestabat, reliquerit, ea demum praestabuntur, quae mortis tempore praestare solitus erat: quare si forte varie praestiterit, eius tamen temporis praestatio spectabitur, quod proximum mortis eius fuit. quid ergo, si, cum testaretur, minus praestabat, plus mortis tempore, vel contra? adhuc erit dicendum eam praestationem sequendam, quae novissima fuit. 3Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum reliquerat: consulebar de fideicommisso. cum in ea regione Africae vel forte Aegypti res agi proponebatur, ubi aqua venalis est, dicebam igitur esse emolumentum fideicommissi, sive quis habens cisternas id reliquerit sive non, ut sit in fideicommisso, quanto quis aquam sibi esset comparaturus. nec videri inutile esse fideicommissum quasi servitute praedii non possessori vicinae possessionis relicta: nam et haustus aquae ut pecoris ad aquam adpulsus est servitus personae, tamen ei, qui vicinus non est, inutiliter relinquitur: in eadem causa erunt gestandi vel in tuo uvas premendi vel areae tuae ad frumenta ceteraque legumina exprimenda utendi. haec enim aqua personae relinquitur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,1,21Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Diariis vel cibariis relictis neque habitationem neque vestiarium neque calciarium deberi palam est, quoniam de cibo tantum testator sensit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,1,18Idem libro secundo fideicommissorum. Ex facto tractatum est, an per fideicommissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat. et senatus censuit rogari quidem quemquam, ut aliquem heredem faciat, non posse: verum videri per hoc rogasse, ut hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei restitueret. 1Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum tale valere ait: ‘fidei tuae committo, ut hereditatem Titii restituas’, cum esset is qui rogatus est a Titio heres institutus. 2Non tantum autem si heredem quem scripsero, potero rogare, ut heredem faciat aliquem, verum etiam si legatum illi vel quid aliud reliquero: nam hactenus erunt obligati, quatenus quid ad eos pervenit. 3Si quis caverit ‘peto ut illi des’ aut ‘illi fideicommissum relinquas’ aut ‘illi libertatem adscribas’, admittenda sunt: nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit accipiendum. 4Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat hereditatem, Papinianus libro octavo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit. mihi autem, quod ad naturales liberos attinet, voluntatis quaestio videbitur esse, de qualibus liberis testator senserit: sed hoc ex dignitate et ex voluntate et ex condicione eius qui fideicommisit accipiendum erit. 5Ex facto tractatum memini: rogaverat quaedam mulier filium suum, ut, si sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula liberos susceperat: quaerebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset. nos igitur hoc dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio deficiat, post deportationem vero susceptos quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam bona cum sua quodommodo11Die Großausgabe liest quodammodo statt quodommodo. causa fisco sint vindicanda. 6Si quis rogatus fuerit filiis suis vel cui ex his voluerit restituere hereditatem, Papinianus libro octavo responsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum restitui velit. sed si servus poenae fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis videtur. sed cum decedit, electionem illam, quam Papinianus deportato dedit, huic dari non oportet. 7Si quis autem susceperit quidem filium, verum vivus amiserit, videbitur sine liberis decessisse. sed si naufragio vel ruina vel adgressu vel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, videamus. et magis non defecisse arbitror, quia non est verum filium eius supervixisse. aut igitur filius supervixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non supervixit et extitit condicio: cum autem, quis ante et quis postea decesserit, non apparet, extitisse condicionem fideicommissi magis dicendum est. 8Si quis ita fideicommissum reliquerit: ‘fidei tuae, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas Seio hereditatem’, videri eum de liberis sensisse divus Pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, avunculum ab intestato bonorum possessorem habens, extitisse condicionem fideicommissi rescripsit.
Übersetzung nicht erfasst.
Übersetzung nicht erfasst.