Fideicommissorum libri
Ex libro I
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,2Idem libro primo fideicommissorum. Sciendum est eos demum fideicommissum posse relinquere, qui testandi ius habent.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 30,93Ulpianus libro primo fideicommissorum. Quod fideicommissum hactenus, quatenus impubes decedat, valebit: ceterum si pubes factus decesserit, evanescit fideicommissum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 30,95Ulpianus libro primo fideicommissorum. Videndum tamen est, numquid, si vice operarum rogaverit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum valere: quod nequaquam dicendum est, quia nec operae inponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, quamvis testator ita caverit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,1Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si incertus quis sit, captivus sit an a latrunculis obsessus, testamentum facere non potest. sed et si sui iuris sit ignarus putetque se per errorem, quia a latronibus captus est, servum esse velut hostium, vel legatus qui nihil se a captivo differre putat, non posse fideicommittere certum est, quia nec testari potest, qui, an liceat sibi testari, dubitat. 1Sed si filius familias vel servus fideicommissum reliquerit, non valet: si tamen manumissi decessisse proponantur, constanter dicemus fideicommissum relictum videri, quasi nunc datum, cum mors contingit, videlicet si duraverit voluntas post manumissionem. haec utique nemo credet in testamentis nos esse probaturos, quia nihil in testamento valet, quotiens ipsum testamentum non valet, sed si alias fideicommissum quis reliquerit. 2Hi, quibus aqua et igni interdictum est, item deportati fideicommissum relinquere non possunt, quia nec testamenti faciendi ius habent, cum sint ἀπόλιδες. 3Deportatos autem eos accipere debemus, quibus princeps insulas adnotavit vel de quibus deportandis scripsit: ceterum prius quam factum praesidis comprobet, nondum amississe quis civitatem videtur. proinde si ante decessisset, civis decessisse videtur et fideicommissum, quod ante reliquerat, quam sententiam pateretur, valebit: sed et si post sententiam, antequam imperator comprobet, valebit quod factum est, quia certum statum usque adhuc habuit. 4A praefectis vero praetorio vel eo, qui vice praefectis ex mandatis principis cognoscet, item a praefecto urbis deportatos (quia ei quoque epistula divi Severi et imperatoris nostri ius deportandi datum est) statim amittere civitatem et ideo nec testamenti faciendi ius nec fideicommittendi constat habere. 5Si quis plane in insulam deportatus codicillos ibi fecerit et indulgentia imperatoris restitutus isdem codicillis durantibus decesserit, potest defendi fideicommissum valere, si modo in eadem voluntate duravit. 6Sciendum est autem eorum fidei committi quem posse, ad quos aliquid perventurum est morte eius, vel dum eis datur vel dum eis non adimitur. 7Nec tantum proximi bonorum possessoris, verum inferioris quoque fidei committere possumus. 8Sed et eius, qui nondum natus est, fidei committi posse, si modo natus nobis successurus sit. 9Illud certe indubitate dicitur, si quis intestatus decedens ab eo, qui primo gradu ei succedere potuit, fideicommissum reliquerit, si illo repudiante ad sequentem gradum devoluta sit successio, eum fideicommissum non debere: et ita imperator noster rescripsit. 10Sed et si a patrono sit relictum et aliquis ex liberis eius mortuo eo admissus sit ad bonorum possessionem, idem erit dicendum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,3Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si mulier dotem stipulata fuerit et accepto tulit marito in hoc dotem, ut fideicommissum det, dicendum est fideicommissum deberi: percepisse enim aliquid a muliere videtur. haec ita, si mortis causa donatura mulier marito fecit acceptum. sed et si mortis causa auxerit marito dotem vel in matrimonium eius mortis causa redierit, potest dici fideicommissum ab eo deberi. 1Iulianus scribit, si servus mihi legatus sit eumque manumittere rogatus sim, fideicommissum a me relinqui non posse, scilicet si pure roget: nam si sub condicione vel in diem, propter fructum medii temporis posse me obligari nec Iulianus dubitaret. 2Si rem quis debeat ex stipulatu ei cui rem legaverit, fidei committere eius non poterit, licet ex legato commodum sentire videatur, quod dominium nanciscitur statim nec exspectat ex stipulatu actionem: fortassis quis dicat et sumptus11Die Großausgabe liest sumptum statt sumptus. litis, quem sustineret, si ex stipulatione litigaret, eum lucrari. sed nequaquam dicendum est huius fidei committi posse. 3Sed si habenti tibi proprietatem usum fructum mortis causa cessero, potest dici fideicommittere me posse. nec quemquam moveat, quod usus fructus solet morte exstingui: nam medii potius temporis, quo vivat qui donavit, commodum cogitemus. 4Si autem pignus debitoris liberavero mortis causa et eius fidei commissero, non potest valere fideicommissum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,5Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si fuerit municipio legatum relictum, ab his qui rem publicam gerunt fideicommissum dari potest. 1Si quis non ab herede vel legatario, sed ab heredis vel legatarii herede fideicommissum reliquerit, hoc valere benignum est.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,7Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si deportati servo fideicommissum fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere dicendum est, nisi si eum deportatus vivo testatore alienaverit vel fuerit restitutus: tunc enim ad ipsum debebit pertinere. 1Si miles deportato fideicommissum reliquerit, verius est, quod et Marcellus probat, capere eum posse. 2Si quis creditori suo legaverit id quod debet, fidei committi eius non poterit, nisi commodum aliquod ex legato consequatur, forte exceptionis timore vel si quod in diem debitum fuit vel sub condicione.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,3,14Ulpianus libro primo fideicommissorum. Idem est et si in diem debitor fuit vel sub condicione.
Übersetzung nicht erfasst.