Ad Vitellium libri
Ex libro II
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 31,12Paulus libro secundo ad Vitellium. Si pecunia legata in bonis legantis non sit, solvendo tamen hereditas sit, heres pecuniam legatam dare compellitur sive de suo sive ex venditione rerum hereditariarum sive unde voluerit. 1Quod ita legatum est: ‘heres cum morietur Lucio Titio dato decem’, cum incerta die legatum est, ad heredes legatarii non pertinet, si vivo herede decesserit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,46Paulus libro secundo ad Vitellium. Ea tamen adiectio legatum alias exiguius, alias plenius efficit. augetur, cum sic scriptum est: ‘quaeque eius causa parata sunt’: id enim significat et si quid praeter ea quae dicta sunt eius causa paratum est: minuitur detracta coniunctione, quia ex omnibus supra comprehensis ea sola definiuntur, quae eius causa parata sunt.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,78Paulus libro secundo ad Vitellium. Quaesitum est Stichum servum ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductum et disciplinae traditum, postea in eum fundum non reversum an deberetur. responsum est, si studendi causa mississet, non quo de fundo eum aliorsum transferret, deberi. 1‘Maevi fili, quod iam tibi maximam partem facultatium dederim, contentus esse debes fundo Semproniano cum suis inhabitantibus, id est familia, et quae ibi erunt’. quaesitum est de nominibus debitorum et nummis. eadem epistulam talem emisit: ‘argentum omne et supellectilem, quodcumque habeo, tibi dono et quidquid in praedio Semproniano habeo’. an supellex, quae in aliis praediis vel domibus esset, ad Maevium pertineret? et an servi, quos ex eo fundo aliis legavit? responsum est nomina et nummos non videri deberi, nisi manifeste de his quoque legandis voluntas defunctae adprobaretur. servos ex isdem fundis aliis datos deminuisse filii legatum. de argento et suppellectili quae alibi esset eum cuius notio est aestimaturum, ut id optineat, quod testatori placuisse a legatario adprobabitur. 2Praedia quidam reliquit adiectis his11Die Großausgabe lässt his aus. verbis: ‘uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt cum moriar’: quaesitum est de mancipiis, quae in his praediis morata fuerunt vel operis rustici causa vel alterius officii, ceterisque rebus, quae ibi fuerunt in diem mortis, an ad legatarium pertinerent. respondit ea omnia, de quibus quaereretur, legata videri. 3‘Peto, ut fundum meum Campanianum Genesiae alumnae meae adscribatis ducentorum aureorum ita uti est’. quaeritur, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fuerint, debeantur. respondit reliqua quidem colonorum non legata: cetera vero videri illis verbis ‘ita uti est’ data. 4Illud fortasse quaesiturus sit aliquis, cur argenti appellatione etiam factum argentum comprehendetur, cum, si marmor legatum esset, nihil praeter rudem materiam demonstratum videri posset. cuius haec ratio traditur, quippe ea, quae talis naturae sint, ut saepius in sua redigi possint initia, ea materiae potentia victa numquam vires eius effugiant. 5Coccum quod proprio nomine appellatur quin versicoloribus cederet, nemo dubitavit. quin minus porro coracinum aut hysginum aut melinum suo nomine quam coccum purpurave designatur? 6Cum vir ita legasset: ‘quae uxoris causa parata sunt, ei do lego’, ego apud praetorem fideicommissarium petebam etiam res aestimatas, quarum pretium in dotem erat, nec optinui, quasi testator non sensisset de his rebus. atquin si in usum eius datae sint, nihil interest, ab ipsa an ab alio comparatae sunt. postea apud Aburnium Valentem inveni ita relatum: mulier res aestimatas in dotem dederat ac deinde maritus ei legaverat his verbis: ‘quae eius causa comparata emptaque essent’. dixit emptorum paratorumque appellatione non contineri ea, quae in dotem data essent, nisi si maritus eas res, posteaquam ipsius factae essent, in uxoris usum convertisset. 7Rebus quae in fundo sunt legatis accedunt etiam ea, quae tunc non sunt, si esse solent: nec quae casu ibi fuerunt, legata existimantur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,4,16Paulus libro secundo ad Vitellium. Qui dotem a matre uxoris acceperat et stipulanti ei promiserat, testamento uxori dotem legavit. cum quaesitum esset, an uxor dotis summam consequi posset, respondit Scaevola non videri dari uxori, quod necesse sit matri reddi. alias sic respondit non videri, nisi manifeste uxor docuisset eam testantis voluntatem fuisse, ut onerare heredes duplici praestatione dotis vellet.
Übersetzung nicht erfasst.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,7,18Paulus libro secundo ad Vitellium. Cum de lanionis instrumento quaeritur, semota carne mensas pondera ferramentaque laniandae carnis causa praeparata, item trutinas cultros dolabras instrumento relinquimus. 1Instrumento legato aliquando etiam personas legantium necesse est inspici. ut ecce pistorio instrumento legato ita ipsi pistores inesse videri possunt, si pater familias pistrinum exercuit: nam plurimum interest, instrumentum pistoribus an pistrino paratum sit. 2Asinam molendariam et molam negat Neratius instrumento fundi contineri. 3Item caccabos et patinas in instrumento fundi esse dicimus, quia sine his pulmentarium coqui non potest. nec multum refert inter caccabos et aenum, quod supra focum pendet: hic aqua ad potandum calefit, in illis pulmentarium coquitur. quod si aenum instrumento continetur, urcei quoque, quibus aqua in aenum infunditur, in idem genus rediguntur, ac deinceps in infinitum primis quibusque proxima copulata procedunt. optimum ergo esse Pedius ait non propriam verborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare voluerit, deinde in qua praesumptione sunt qui in quaque regione commorantur. 4Cum de vilico quaereretur et an instrumento inesset et dubitaretur, Scaevola consultus respondit, si non pensionis certa quantitate, sed fide dominica coleretur, deberi. 5Idem consultus de meta molendaria respondit, si rusticis eius fundi operariis moleretur, eam quoque deberi. est autem meta inferior pars molae, catillus superior. 6De bubulco quoque ita respondit, sive de eo, qui bubus ibi araret, sive de eo, qui boves eius fundi aratores pasceret, quaereretur, deberi. 7De putatoribus quoque ita respondit, si eius fundi causa haberentur, inesse: 8Pastores quoque et fossores ad legatarium pertinere. 9Item cum fundus ita legatus esset: ‘Maevio fundum Seianum, ita ut optimus maximusque est, cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt’ et quaereretur, an semina deberentur, respondit verius esse deberi, nisi aliud testatorem sensisse heres probaret. idem respondit de frumento reposito ad mancipiorum exhibitionem. 10In instrumento medici esse collyria et emplastra et cetera eius generis Cassius scribit. 11Cui fundum instructum legaverat, nominatim mancipia legavit: quaesitum est, an reliqua mancipia, quae non nominasset, instrumento cederent. Cassius ait responsum esse, tametsi mancipia instructi fundi sint, tamen videri eos solos legatos esse, qui nominati essent, quod appareret non intellexisse patrem familias instrumento quoque servos adnumeratos esse. 12Sabinus. cui fundus quaeque ibi sint legata sunt, ei fundus et omnia, quae in eo solita sunt esse quaeque ibi maiore parte anni morari et hi, qui in eum manendi causa recipere se consueverunt, legati videntur: at si qua consulto in fundo congesta contractave sunt, quo legatum cumularetur, ea non videntur legata esse. 13Quidam cum ita legasset: ‘villam meam ita ut ipse possedi cum suppellectile mensis mancipiis, quae ibi deputabuntur, urbanis et rusticis, vinis, quae in diem mortis meae ibi erunt, et decem aureis’, et quaereretur, cum in diem mortis ibi libros et vitreamina et vesticulam habuerit, an eadem omnia legato cederent, quoniam quaedam enumerasset: Scaevola respondit specialiter expressa, quae legato cederent. 14Domum instructam legavit cum omnibus adfixis: quaeritur de instrumentis debitorum, an ea legatarius habere potest. respondit secundum ea quae proponerentur non posse.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,32Paulus libro secundo ad Vitellium. Pediculis argenteis adiuncta sigilla aenea ceteraque omnia, quae ad eandem similitudinem redigi possunt, argento facto cedunt. 1Auro facto adnumerantur gemmae anulis inclusae, quippe anulorum sunt, cymbia argentea crustis aureis illigata. margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae sunt, ut in his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur. aurea emblemata, quae in lapidibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi Gallus ait: sed Labeo improbat. Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa vasa alterius materiae auri numero non habenda. 2Argento potorio vel escario legato in his, quae dubium est cuius generis sint, consuetudinem patris familias spectandam, non etiam in his, quae certum est eius generis non esse. 3Quidam primipilaris uxori suae argentum escarium legaverat: quaesitum est, cum pater familias in argento suo vasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato haec quoque vasa continerentur. Scaevola respondit contineri. 4Idem, cum quaereretur de tali legato: ‘hoc amplius filia mea dulcissima e medio sumito tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro et si qua alia muliebria apparuerint’, cum testatrix negotiatrix fuerit, an non solum argentum, quod in domo vel intra horreum usibus eius fuit, legato cedit, sed etiam quod in basilica fuit muliebre: respondit, si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum paratum, non videri id legatum, quod negotiandi causa venale proponi soleret, nisi de eo quoque sensisse is qui petat probet. 5Neratius Proculum refert ita respondisse vasis electrinis legatis nihil interesse, quantum ea vasa, de quibus quaeritur, argenti aut electri habebant, sed utrum argentum electro an electrum argento cedat? id ex aspectu vasorum facilius intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum est, in utro numero ea vasa is, qui testamentum fecit, habuerit. 6Labeo testamento suo Neratiae uxori suae nominatim legavit ‘vestem mundum muliebrem omnem ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram versicoloria facta infectaque omnia’ et cetera. sed non mutat substantiam rerum non necessaria verborum multiplicatio, quia Labeo testamento lanam ac deinde versicoloria scripsit, quasi desit lana tincta lana esse, detractoque verbo ‘versicolorio’ nihilo minus etiam versicoloria debebuntur, si non appareat aliam defuncti voluntatem fuisse. 7Titia mundum muliebrem Septiciae legavit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus gemmae et margaritae insunt, et anulos et vestem tam coloriam: quaesitum est, an haec omnia mundo continentur. Scaevola respondit ex his quae proponerentur dumtaxat argentum balneare mundo muliebri contineri. 8Item cum inaures, in quibus duae margaritae elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos eisdem detraxisset et quaereretur, an nihilo minus detractis elenchis inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, quamvis margarita eis detracta sint. 9De alio idem respondit, cum quaedam ornamentum mamillatum ex cylindris triginta quattuor et tympanis margaritis triginta quattuor legasset et postea quattuor ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,2,21Paulus libro secundo ad Vitellium. Si dies adposita legato non est, praesens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamvis longa sit, si certa est, veluti kalendis Ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest: at si incerta, quasi ‘cum pubes erit’ ‘cum in familiam nupserit’ ‘cum magistratum inierit’ cum aliquid demum, quod scribenti comprehendere sit commodum, fecerit: nisi tempus condiciove optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest. 1Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione Titio legatum sit, Pomponius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta legata nec multum interesse tale legatum ab hoc ‘si heres erit, dato’.
Übersetzung nicht erfasst.
Übersetzung nicht erfasst.