Quaestionum libri
cum Notis Pauli
Ex libro XVIII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,87Papinianus libro octavo decimo quaestionum. Filio pater, quem in potestate retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. durissima sententia est existimantium denegandam ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim impugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 30,90Papinianus libro octavo decimo quaestionum. Quid ergo si ita legaverit ‘hoc amplius filio meo?’ non dubie voluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est prioris casus circa filii providentiam, nisi evidens voluntas contraria patris probetur. 1Plane si pluribus filiis institutis inter eos verbis legatorum bona diviserit, voluntatis ratione legatorum actio denegabitur ei, qui non agnoverit hereditatem.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,4,7Papinianus libro octavo decimo quaestionum. Pater dotem a nuru acceptam filio exheredato legavit: heres patris opposita doli exceptione non ante solvere legatum cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio. 1Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier dotem suam reciperavit, frustra filius de legato aget. 2Sed si lex Falcidia locum in legato dotis adversus filium exheredatum habuerit et mulier solutionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a viro, qui se defensurum promisit: sed si totam litem vir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro ea quantitate, quae iure Falcidiae petenda est, adversus heredem dabitur. 3Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier divertit, quamquam ipsa nondum praecipere dotem possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solvi dotem responsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad praeceptionem dotis soluto matrimonio, postquam heres exstitit, admissus est. 4Si forte per errorem cautio defensionis omissa sit ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non repeteretur: cautiones enim praestandae necessitas solutionem moratur, non indebitum facit quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subveniri. 5Quid ergo si patris heres solvendo non sit? nonne iuste mulieri dabitur adversus virum utilis actio dotis? cui dos perire non debet, quia non interposuit per errorem heres cautionem.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,9,24Papinianus libro octavo decimo quaestionum. Si testamentum patris iure factum filius negavit, quoniam de iure disputavit, non iudicium impugnavit aut accusavit, retinet defuncti voluntatem.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 35,1,72Idem libro octavo decimo quaestionum. Cum tale legatum esset relictum Titiae ‘si a liberis non discesserit’, negaverunt eam recte cavere, quia vel mortuis liberis legati condicio possit exsistere. sed displicuit sententia: non enim voto matris opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit. 1Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator velut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eorundem mortem exspectare. 2Titius heredem institutum rogavit post mortem suam hereditatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam vivo eo, cui relictum est, impleri condicio potuit. 3Quid ergo, si ita scriptum sit: ‘peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neve ratio exigatur’. sine dubio per huiusmodi verba non interponendae quidem cautionis condicio videbitur adscripta, rationi vero non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas fuerat testamento remissa, rescriptum est. 4‘Si arbitratu Titii Seia nubserit, heres meus ei fundum dato’. vivo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respondendum est eamque legis sententiam videri, ne quod omnino nuptiis impedimentum inferatur. sed si Titius vivo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur. 5‘Maeviae, si non nubserit, fundum cum morietur lego’. potest dici et si nubserit, eam confestim ad legatum admitti. non idem probatur, si certus dies incertusve alius legato fuerit adscriptus. 6Falsam causam legato non obesse verius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse. 7Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, veluti: ‘Pamphilus, si quod Titio debeo solverit, liber esto’, si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsolvit, defecisse condicionem intellegi. 8Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit (veluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit: ‘ex centum, quae Titio legavi, quinquaginta heres Seio dato’) idque sumpsit ex defuncti voluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet. propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si vere demonstratum fuisset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 35,1,99Papinianus libro octavo decimo quaestionum. Condiciones extrinsecus, non ex testamento venientes, id est quae tacite inesse videantur, non faciunt legata condicionalia.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,2,25Papinianus libro octavo decimo quaestionum. Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctivo modo comprehensa plura legata non facit. nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum vel alterum sub condicione legaverit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum videbitur. 1‘Heres meus Titio dato quod mihi Seius debet’. si Seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad praesens debitum verba rettulit, quia nihil Seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si verbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitavit, interim nihil Titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: ‘Titio dato, quod pupillus solverit’ vel si legasset ‘quod ex Arethusa natum erit’ vel ‘fructus, qui in illo fundo nascentur’. contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perveniant, pecuniam pupillus exsolvat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamvis extrinsecus exspectanda sit, cedit.
Übersetzung nicht erfasst.