Digestorum libri
Ex libro XXXII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 30,81Iulianus libro trigesimo secundo digestorum. Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legaverat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit. 1Si servo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam servus communis quasi duo servi sunt. 2‘Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego’. quaesitum est, quid iuris esset. respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumississet, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere. 3Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus vindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in villa liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. si vero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta villa vindicari debebit et servitus ipso iure villae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legaverit ita, ut alteri serviret. sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest. 4Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legaverit: ‘quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, servos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos vicenis aureis’, intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in servis vindicare posse. adiectio autem illa ‘quos aestimo singulos vicenis aureis’ non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim verum pretium servorum in aestimationem deducetur. 5‘Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit’. si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum vindicare potest. 6Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legaverit et heres Titii legatum non repudiaverit, Stichum Seius vindicabit. 7Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legaverit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: sive vindicaverit Titius legatum sive repudiaverit, quamvis filius impubes decesserit, a substituto vindicare non poterit. hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essent. quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia servabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum valebit. 8His verbis ‘Lucio et Titio eorumve cui fundum do lego’ utiliter legatur et, si utrique vixerint, utrique, si alter, alteri debebitur. 9Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum vires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius. 10A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, ab eo cui legatus fuerat vindicabitur: mortuo vero pupillo libertas competit. longe magis hoc servari conveniet, si idem servus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,5,9Iulianus libro trigesimo secundo digestorum. Cum ita legatur: ‘Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit’, simile est, atque si ita legatum fuisset: ‘Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum volet, do lego’. 1Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio servi data esset vel servus generaliter legatus esset, quid iuris esset. dixi commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem servorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secundum quod si Stichum optavero vel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo. 2In eodem casu quaesitum est, si optione servorum data, antequam optarem, condicio statutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim. puto Mucianae sententiae adsentiendum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare sive vivo testatore sive post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae libertatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae hereditatis tempore vires accipit. ideoque Stichum optare possum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,4,8Iulianus libro trigesimo secundo digestorum. Et ideo si vivo testatore mortuus fuerit is, in quem translatum legatum fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, pertinebit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 40,4,15Iulianus libro trigensimo secundo digestorum. ‘Stichum Sempronio do lego. si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, idem Stichus liber esto’. quaesitum est, quid iuris sit. respondit hoc modo libertate data ‘si Sempronius non manumiserit, Stichus liber esto’ Sempronium, nisi manumiserit, nihil iuris in Stichum habiturum, sed liberum eum futurum.
Julian. lib. XXXII. Dig. Den Stichus gebe und vermache ich dem Sempronius; wenn Sempronius den Stichus innerhalb eines Jahres nicht freigelassen haben wird, so soll derselbe Stichus frei sein. Man hat gefragt, was Rechtens sei. [Julianus] hat das Gutachten ertheilt, wenn die Freiheit auf diese Weise ertheilt sei: Wenn Sempronius nicht freigelassen haben wird, so soll Stichus frei sein, so werde Sempronius, wenn er nicht freigelassen habe, kein Recht gegen den Stichus haben, sondern dieser werde frei sein.