Ad Massurium Sabinum libri
Ex libro VIII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 28,7,4Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Si qui ita sint instituti: ‘si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto’, inutilem esse institutionem secundum verborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, valere institutionem, quod est verum. 1Idem Iulianus scribit eum, qui ita heres institutus est, si servum hereditarium non alienaverit, caventem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum videri: quae sententia vera est.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 29,2,25Idem libro octavo ad Sabinum. Si quis mihi bona fide serviat servus alienus, iussu meo hereditatem adeundo nihil promovebit nec adquiret mihi, nec fructuarius quidem servus. 1Servus municipum vel collegii vel decuriae heres institutus manumissus vel alienatus adibit hereditatem. 2Si fisci servus sit, iussu procuratoris Caesaris adibit hereditatem, ut est saepe rescriptum. 3Si quis plane servus poenae fuerit effectus ad gladium vel ad bestias vel in metallum damnatus, si fuerit heres institutus, pro non scripto hoc habebitur: idque divus Pius rescripsit. 4Iussum eius qui in potestate habet non est simile tutoris auctoritati, quae interponitur perfecto negotio, sed praecedere debet, ut Gaius Cassius libro secundo iuris civilis scribit: et putat vel per internuntium fieri posse vel per epistulam. 5Sed utrum generaliter ‘quaecumque tibi hereditas fuerit delata’, an specialiter? et magis placet, ut Gaius Cassius scribit, specialiter debere mandare. 6An nominatim de vivi hereditate mandari possit, quaeritur: sed ego non puto recipiendum, ut de vivi hereditate mandetur. plane si rumor fuit Lucium Titium decessisse, poterit ei mandare, ut, si scripsit eum, adeat: aut si clusae adhuc tabulae sunt et sit incertum, an filius scriptus sit heres. 7Sed quid si mandavit, ut hereditatem colligat, an videtur mandasse, ut adeat? quid si ut petat bonorum possessionem? aut ut rem hereditariam distrahat? aut quid si petitam bonorum possessionem ratam habuit, mox filius adeat hereditatem? vel quid si pro herede gerere mandavit, filius adiit hereditatem? an iussu videatur adisse, dubitari potest. immo verius est ex his omnibus aditionem esse introducendam. 8Pater filio ita scripsit: ‘scio, fili, quod pro tua prudentia invigilabis hereditati delatae tibi Lucii Titii’. puto iussu patris adisse. 9Quid si mandavit: ‘si expedit adire, adito?’ ‘si putas expedire adire, adito?’ erit iussu aditum. 10Si ‘coram Titio’ iussit adire, si ‘arbitrio Lucii Titii’, recte puto iussisse. 11Sed si mandavit quasi ex asse instituto et inveniatur ex parte, non puto ex iussu adisse. quod si ex parte iussit, potest ex asse adire. aliter atque si mandavit quasi ab intestato et ex testamento adiit: nam non puto quicquam egisse. at si ex testamento mandavit, poterit et ab intestato, quoniam non fecit deteriorem condicionem patris. idemque et si quasi instituto praecepit et inveniatur substitutus, vel contra. 12Sed si mandavit, ut patris adiret, sit autem et impuberi substitutus, non sufficit iussum. 13Plane si sic mandavit ‘si qua ex testamento Lucii Titii deferatur hereditas’, potest defendi iussu adisse. 14Sed si posteaquam iussit, paenitentiam egit prius quam adiret, nihil agit adeundo. 15Item si se adrogandum dederit prius quam filius adiret, non est adquisita hereditas.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 29,2,28Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Aristo existimat praetorem aditum facultatem facere debere heredi rationes defuncti ab eo petere, penes quem depositae sunt, deliberanti de adeunda hereditate.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 29,2,30Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in provincia agentem, divus Pius rescripsit consulibus subvenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat. 1Quod dicitur: ‘proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest’ accipe proximus a ventre, qui suum heredem pariturus est. et non solum ad testatos haec verba, verum ad intestatos quoque pertinent. et in eo ventre idem accipias, qui legitimum vel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur. idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor ventrem mittit in possessionem. 2Sive igitur putem praegnatem sive sit re vera praegnas, quae eum paritura est qui suus futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas ventrem institutum vel exheredatum. 3Quod dicitur ‘si putetur esse praegnas’, sic accipiendum est, si dicat se praegnatem. quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere. quid si ipse putat solus? si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem potest. 4Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? procul dubio nihil egerit. totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum veritate. 5Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit. 6Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas. quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, sive institutum postumum proponas sive intestatum patrem decessisse? quod et Sextum Pomponium opinatum Tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum vacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eveniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut Iulianus putat. 7Scientia autem vel opinio, si filius familias vel servus instituti sunt, utrum ipsorum an domini vel patris accipienda sit? finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? puto adquirere: sed contra non adquirere. 8Si certus sum non esse falsum testamentum vel irritum vel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 29,2,32Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Heres institutus si putet testatorem vivere, quamvis iam defunctus sit, adire hereditatem non potest. 1Sed et si scit se heredem institutum, sed utrum pure an sub condicione ignoret, non poterit adire hereditatem, licet pure heres institutus sit, et sub condicione licet paruerit condicioni. 2Sed et si de condicione testatoris incertus sit, pater familias an filius familias sit, non poterit adire hereditatem, etsi eius condicionis sit in veritate, ut testari potuerit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 29,2,34Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Sed et si de sua condicione quis dubitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem iam dictum est. cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest, si testatoris, non potest? illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an valeat testamentum dubitat, qui de sua, de testamento certus est. 1Sed et si cum esset pure institutus, putavit sub condicione et impleta condicione, quam iniectam putavit, adiit, an possit adquirere hereditatem? consequens est dicere posse eum adire, maxime cum haec suspicio nihil ei offuerit nec periculum adtulerit. facilius quis admittet, si quis pure institutus putavit se sub condicione institutum condicionemque impletam quam in eventum putabat: nam in nullo haec suspicio offuit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 38,6,3Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Bonorum possessio potest peti ab intestato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas.
Übersetzung nicht erfasst.
Ulp. lib. VIII. ad Sabin. Weder das Interdict Von womit Gewalt, noch ein anderes zieht Infamie nach sich.
Dig. 47,20,2Ulpianus libro octavo ad Sabinum. Stellionatus iudicium famosum quidem non est, sed coercitionem extraordinariam habet.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 50,7,1Ulpianus libro octavo ad Massurium Sabinum. Legatus municipalis si deseruerit legationem, poena adficietur extraordinaria, motus ordine, ut plerumque solet.
Übersetzung nicht erfasst.