Fideicommissorum libri
Ex libro III
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 36,1,1Ulpianus libro tertio fideicommissorum. Explicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani. 1Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octavo calendas Septembres Annaeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius verba haec sunt: 2‘Cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum voluntates’. 3Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu praetextu metus censuerunt. 4Quamquam autem senatus subventum voluit heredibus, subvenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conveniantur, exceptione uti possunt, heredibus subventum est: in eo vero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis. 5Hoc autem senatus consultum locum habet, sive ex testamento quis heres esset sive ab intestato rogatusque sit restituere hereditatem. 6In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio vel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet. 7Bonorum quoque possessores vel alii successores ex Trebelliano restituere potuerunt hereditatem. 8De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus consulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Maecianus probat et nobis placet. 9Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure vel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure vel in diem restituere, interim universam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si velit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones. 10Si filio vel servo herede instituto rogatoque restituere hereditatem dominus vel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere. 11Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere hereditatem. 12Sed et si tutor vel curator adulescentis vel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit. 13Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pupillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? et est decretum a divo Severo non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest. 14Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem. 15Si autem collegium vel corpus sit, quod rogatum est restituere decreto eorum cui, qui sunt in collegio vel corpore, in singulis inspecta eorum persona restitutionem valere: nec enim ipse sibi videtur quis horum restituere. 16Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem. nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est. sed cavendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit evictus a creditore, habeat heres cautum. Iulianus autem cavendum non putat, sed aestimandum fundum, quanti valet sine hac cautione, hoc est quanti vendere potest sine cautione: et si potest tanti vendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit. 17Si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legaverit et deductis ducentis rogaverit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an vero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate pervenit? Iulianus ait competere quidem adversus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem adversus fideicommissarium daturum, in heredem autem centum. et mihi videtur vera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid pervenit: neminem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate pervenit, quamvis Falcidia cesset, ut rescripto divi Pii continetur. 18Denique nec ex militis testamento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno deducto. nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur. 19Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi liberalitatem tantum ad priorem fideicommissarium heres voluit pertinere. 20Sed si quadringenta habens ducenta legaverit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere rogaverit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum vero alia legatarius a fideicommissario petat. quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra. 21Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fideicommissarium dari.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,1,3Ulpianus libro tertio fideicommissorum. Marcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta vero legata, ut in septem partes trecenta dividantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius. quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quae habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset. 1Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii. 2Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an vero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso. 3Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi. 4Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita divisisset, rogavit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere. imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemoravit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones videri cecidisse. 5Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam vel tabulas aperuerit vel hereditatem adierit vel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit. quare commodum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt. sed et si prohibuerit testamentarium introducere vel testes convenire vel mortem testatoris non defendit vel ex alia causa hereditas fisco vindicata est, aeque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans vero fideicommissario restitueretur.
Übersetzung nicht erfasst.