Ad edictum praetoris libri
Ex libro XLIV
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 38,2,10Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si ex patronis alicui satisfactum non erit ita, ut alii amplius sua portione ex bonis liberti relinquatur: ei, cui satisfactum non erit, ita actio dabitur, ut eius portio suppleatur ex eo, quod extraneo heredi et quod patrono supra suam portionem relictum est. eadem ratio et in pluribus patronis servabitur. 1Iulianus ait eum, qui ab avo suo exheredatus est, a bonis libertorum eius summoveri, a patris vero sui libertorum bonis non excludi: quod si a patre sit exheredatus, ab avo non sit, non solum a libertorum paternorum bonis, verum etiam ab avi quoque excludi debere, quia per patrem avitos libertos consequitur: quod si pater eius sit ab avo exheredatus, ipse non sit, posse nepotem avitorum libertorum contra tabulas bonorum possessionem petere. idem ait, si pater me exheredavit, avus meus patrem meum et prior avus decesserit, ab utriusque libertis me repelli: sed si ante pater decessisset, postea avus, dicendum erit nihil mihi nocere patris exheredationem ad avitorum libertorum bona.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 38,2,12Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si patronus testamento iure militari facto filium silentio exheredaverit, debebit nocere ei exheredatio: verum est enim hunc exheredatum esse. 1Si quis libertum filio suo adsignaverit eumque exheredaverit, admitti potest ad bonorum liberti possessionem. 2Si quis non mala mente parentis exheredatus sit, sed alia ex causa, exheredatio ipsi non nocet: ut puta pone furoris causa exheredatum eum vel ideo, quia impubes erat, heredemque institutum rogatum ei restituere hereditatem. 3Si quis, cum esset exheredatus, pronuntiatus vel perperam sit exheredatus non esse, non repellitur: rebus enim iudicatis standum est. 4Si filius patroni exheredatus in partem optinuerit de inofficioso, in partem victus sit, videamus, an noceat ei exheredatio. et nocere arbitror, quia testamentum valet, a quo exheredatus est. 5Ex testamento autem, ex quo neque adita hereditas est neque petita bonorum possessio, liberis exheredatio non nocet: absurdum est enim in hoc tantum valere testamentum, ut exheredatio vigeat, cum alias non valeat. 6Si patroni filius priore gradu sit heres scriptus, secundo exheredatus, huic non nocet exheredatio, cum voluntate patris vel extiterit heres vel existere potuerit: neque enim debet videri pater indignum existimasse filium bonis libertorum, quem ad hereditatem suam primum vocaverit. ac ne eum quidem existimandum est summoveri a bonis liberti, qui a primo gradu exheredatus et idem substitutus est. ergo is, qui institutus sit heres vel primo gradu vel sequenti vel alio quo gradu, licet exheres sit eodem testamento, non est summovendus a liberti bonis. 7Si patroni filius emancipatus noluerit adire hereditatem vel qui in potestate est retinere, nihilo minus liberti bonorum possessionem habebit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 38,5,1Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, sive testamento facto sive intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit. 1Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo revocatur. si vero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem. si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus. 2Quod autem mortis causa filio donatum est, non revocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum vellet, is donando non videtur fraudasse patronum. 3Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, revocatur. 4Dolum accipere nos oportet eius qui alienavit, non eius cui alienatum est: et ita evenit, ut qui fraudis vel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putavit ingenuum nec credidit libertinum. 5Adversus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, Faviana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono. quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit. 6Utrum autem ad ea sola revocanda Faviana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, videndum est. et ait Iulianus libro vicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa vel legatum reppulerit, Favianam cessare: quod mihi videtur verum. quamvis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est. in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum voluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienavit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, vel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Favianam cessare. 7Quid si in lite vinci voluit? si quidem condemnatus est data opera vel in iure confessus, dicendum erit Favianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic videndum. et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire. 8Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, vel quam aliam, forte iniuriarum vel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Faviana experiri. 9At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Faviana uti. 10Sed si libertus filiam dotavit, hoc ipso, quod dotavit, non videtur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda. 11Si pluribus in fraudem libertus donaverit vel pluribus mortis causa, aequaliter patronus adversus omnes in partem sibi debitam sive Faviana sive Calvisiana experietur. 12Si quis in fraudem patronorum rem vendiderit vel locaverit vel permutaverit, quale sit arbitrium iudicis, videamus. et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an vero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus venditionem, quasi libertus ius vendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti. 13Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio relevandum patronum, condicione non ipsi delata, an velit ab emptione discedere, sed venditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam vendidit recipere persoluto pretio. et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem observabimus. 14Sed si rem quidem bona fide vendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donavit, videndum erit, quis Faviana inquietetur, utrum qui rem emit an vero is qui pretium dono accepit? et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit Faviana conveniendum. 15Et alias videamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio venisse, verumtamen hoc interesse sua non esse venumdatam inque hoc esse fraudem, quod venierit possessio, in quam habet patronus affectionem vel opportunitatis vel vicinitatis vel caeli vel quod illic educatus sit vel parentes sepulti, an debeat audiri volens revocare. sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario. 16Sed si forte et res vilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Faviano iudicio convenietur et qui vili emit et qui pecuniam accepit muneri. is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numeravit recipiat. quid ergo, si delegatus emptor solvit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium pervenit, qui solvendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si velit ab emptione discedere. 17Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an Faviana locum habeat, videamus. et quod remedium in hoc est? accepit mutuam: si quod accepit donavit, convenit eum patronus cui donavit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit. 18Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit Favianae locus. 19Si fideiussit apud me libertus vel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Faviana locum habeat, videamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subveniri: neque enim donavit aliquid mihi, si pro aliquo intervenit, qui non fuit solvendo: eoque iure utimur. igitur creditor non poterit Faviana conveniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa intervenit, erit Favianae locus. 20Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum. 21Quamvis autem in partem Faviana competat, attamen in his quae dividi non possunt in solidum competit, ut puta in servitute. 22Si servo meo vel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an adversus me iudicium Favianum competat, videamus. et mihi videtur sufficere adversus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem versum est, condemnandi, quam id quod in peculio. 23Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur. 24Si cum servo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an Faviana teneatur, quaeritur. et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri. 25Item quaeri potest, manumisso vel mortuo vel alienato servo an intra annum agendum sit. et ait Pomponius agendum. 26Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni. 27Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono vivo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad revocanda ea quae sunt alienata? et est verum, quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei Favianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus. 28In hanc actionem etiam fructus veniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 38,5,3Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, videamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. et Papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata vel mortis causa donata sunt, non fecit. 1Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem. 2Patronum ex asse heredem institutum volentem Faviana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Faviana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit. 3Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius revocat per Calvisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosve eius perveniret: idque est, sive petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio sive non sit. 4Si plures sint patronae et patroni, singuli virilem tantum revocabunt vel Calvisiana. 5Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienaverit, Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse revocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil videtur in fraudem facere.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 38,6,1Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Posteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui. 1Sed successionem ab intestato in plures partes divisit: fecit enim gradus varios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde viri et uxoris. 2Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit. 3Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testamento largiebantur, verumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiavit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat. 4Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio. 5Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos vocet. 6Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptivos. sed adoptivos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non invitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione. 7Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptavit et emancipavit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptivus est in potestate, non quasi naturalis? 8Si heres institutus non habeat voluntatem, vel quia incisae sunt tabulae vel quia cancellatae vel quia alia ratione voluntatem testator mutavit voluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt. 9Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 50,17,52Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Non defendere videtur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non vult suscipere actionem.
Übersetzung nicht erfasst.