Notae ad Scaevolae Digestorum libros
Ex libro XXII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 32,41Idem libro vicesimo secundo digestorum. Uxorem et filium communem heredes instituit et uxoris fidei commisit in haec verba: ‘peto a te, domina uxor, ne ex fundo Titiano partem tibi vindices, cum scias me universam emptionem eius fundi fecisse, sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis meis comparassem, tecum communicasse’: quaesitum est, an eum fundum in solidum filii esse voluerit. respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi voluisse ac si universus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut hereditarium habeant. 1In testamento ita scriptum fuit: ‘domum meam cum horto applicito libertis meis concedi volo’ et alio capite: ‘Fortunio liberto meo ex domu mea, quam libertis dedi, diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem diaetae ab herede meo concedi volo’. quaesitum est, an heres testatoris oneratus videatur in praestando legato Fortunio, quamvis domus universa libertis sit praelegata. respondit non esse oneratum. 2Codicillis confirmatis ita cavit: ‘omnibus autem libertis meis et quos vivus et quos his codicillis manumissi vel postea manumisero, contubernales suas, item filios filias lego, nisi si quos quasve ad uxorem meam testamento pertinere volui vel ei nominatim legavi legavero’. idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem Umbriae Tusciae Piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis rusticis vel urbanis et actoribus exceptis manumissis. quaesitum est, cum Eros et Stichus servi in diem vitae testatoris in Umbria in Piceno actum administraverint, sint autem Damae, quem testator vivus manumiserat, filii naturales, utrum eidem Damae ex verbis codicilli ab heredibus praestandi sint, an vero ad Seiam uxorem ex verbis epistulae pertineant. respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere. 3Felicissimo et Felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum Gargilianum legavit cum casa, et alio capite Titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegaverat in haec verba: ‘Titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus praesens quam Coelius Iustus frater patris reliquerunt’. quaesitum est, cum fundus Gargilianus testatrici a marito eius, id est a patre Titii filii legatus sit, cui fundus ex causa fideicommissi debeatur, utrum Titio filio tantum an Felicissimo et Felicissimae an tribus. respondit non esse verisimile eam, quae nihil aliud Felicissimo et Felicissimae nisi haec quae specialiter legavit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali sermone transferre voluisse. 4Testamento pueros ita legaverat: ‘Publio Maevio dominulo meo ab heredibus meis dari volo pueros quinque ex meis dumtaxat intra annos septem’: post annos complures, quam fecit testamentum, moritur. quaesitum est, cuius aetatis Maevio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inveniantur. respondit eam videri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur. 5Concubinae inter cetera his verbis legaverat: ‘fundum in Appia cum vilico suo et contubernali eius et filiis dari volo’: quaesitum est, an nepotes quoque vilici et contubernalis eius testator ad concubinam pertinere voluit. respondit nihil proponi, cur non deberentur. 6Legaverat per fideicommissum Maeviis ita: ‘et quidquid in patria Gadibus possideo’: quaesitum est, an, si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fideicommissi Maeviis debeatur. respondit posse ad hanc quoque verborum significationem extendi. item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua vel intra fines eius defunctus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque kalendarium propter verba supra scripta Maeviis ex causa fideicommissi deberetur. respondit non deberi. item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi Gadibus inventa esset, vel ex diversis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur. respondit supra responsum. 7Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fideicommissum centum, cum in familia nuberet, legavit et adiecit ita: ‘fidei tuae, filia, committo, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et Seiam matrem tuam pro partibus dimidiis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes sive divortio facto, priusquam dos tua reddatur eove nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiave ex eo relicto’. pater virginem filiam nuptum collocavit eiusque nomine dotem dedit et post divortium eandem recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matrimonio filia decessit marito herede relicto. quaesitum est, cum puella non ex causa legati pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater familias facta dotem reciperaverat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae teneatur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset. respondit secundum ea quae proponerentur non teneri. 8Eius heres vel legatarius rogatus est, ut quendam adoptet, his verbis adiectis: ‘si alias fecerit, exheres esto’ vel ‘perdat legatum’. quaesitum est, si non adoptaverit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso competit. respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse. 9‘Agri plagam, quae est in regione illa, Maeviis Publio et Gaio transcribi volo, pretio facto viri boni arbitratu et hereditati illato, duplae evictione expromissa reliquis heredibus, ita ut sub poena centum promittant eam agri plagam partemve eius ad Seium posterosve eius non perventuram quaqua ratione’. quaesitum est, an legatum valeat, cum Publius emere velit, Gaius nolit. respondit eum, qui fideicommissum praestari sibi velit, posse partem dimidiam eius agri qui legatus est petere, quamvis alter persequi nolit. item quaesitum est, cautio, quae interponi debeat, secundum voluntatem, pro quota parte cuique heredum praestanda sit. respondit pro ea portione, quae ex fideicommisso praestatur. 10Sorori legavit homines quos nominavit testamento eiusque fidei commissit, ut eadem mancipia filiis suis cum obiret restitueret. quaesitum est, adgnata ex his an defuncti filii heredibus restituenda sint post mortem legatariae an remaneant apud heredes eius. respondit ea, quae postea adgnata essent, verbis fideicommissi non contineri. 11Pater naturalis filiae suae ex testamento mariti eius fideicommissi debitor, cum ea mulier alii nuberet, non mandatu mulieris dotem marito eius dedit et sibi reddi eam stipulatus est, si sine liberis filia moreretur: mulier filiam suscepit: quaesitum est, an fideicommissum a patre exigere possit. respondit, si nec ratam habuisset dotem datam, superesse fideicommissi petitionem. idem quaesiit, an si pater accepto facere stipulationem velit, mulieri persecutio fideicommissorum deneganda sit. respondit supra responsum, eumque patrem, de quo quaereretur, si ita dedisset, ut mulier ratum haberet, posse condicere. 12Seium maritum scripsit heredem eique substituit Appiam alumnam fideique heredis commisit, ut post mortem suam hereditatem eidem alumnae restitueret aut, si quid ante contigisset alumnae, tunc Valeriano fratris filio restitueret eandem hereditatem. quaesitum est, si Seius vivus, quidquid ad eum ex hereditate pervenisset, alumnae restituisset, an secundum voluntatem defunctae id fecisse videretur: praesertim cum haec idem substituta esset. respondit, si vivo Seio Appia decessisset, non esse liberatum a fideicommisso Valeriano relicto. 13Scaevola respondit: cum heres scriptus rogatus esset, cum volet, alii restituere hereditatem, interim non est compellendus ad fideicommissum. Claudius: post mortem enim utique creditur datum. 14Heredis scripti fidei commisserat, ut Seiae uxori universam restitueret hereditatem et uxoris fidei commisit in haec verba: ‘a te, Seia, peto, ut quidquid ad te ex hereditate mea pervenerit, exceptis his, si qua tibi supra legavi, reliquum omne reddas restituas Maeviae infanti dulcissimae. a qua Seia satis exigi veto, cum sciam eam potius rem aucturam quam detrimento futuram’. quaesitum est, an statim Maevia fideicommissum a Seia petere possit. respondit nihil proponi, cur non possit.
Übersetzung nicht erfasst.