Notae ad Scaevolae Digestorum libros
Ex libro XVIII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 32,36Apud Scaevolam libro octavo decimo digestorum Claudius notat. Nec fideicommissa ab intestato data debentur ab eo, cuius de inofficioso testamento constitisset, quia crederetur quasi furiosus testamentum facere non potuisse, ideoque nec aliud quid pertinens ad suprema eius iudicia valet.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,37Scaevola libro octavo decimo digestorum. Cum quis decedens Seiae matri fundum, qui proprius matris erat, legaverat, ab ea petierat, ut eundem cum moreretur Flaviae Albinae coniugi suae restitueret. post mortem testatoris mater apud magistratum professa est nihil se adversus voluntatem filii sui facturam paratamque se fundum Flaviae Albinae tradere, si sibi annua bina praestarentur redituum nomine: sed neque possessionem tradidit neque annua bina accepit. quaesitum est, an iure fundum alii vendere possit. respondit, si de legati iure fideique commissi quaereretur, secundum ea quae proponerentur nec valuisse, quod matri suum legabatur, neque onus fideicommissi processisse, si modo nihil praeterea mater cepisset. 1Qui testamento heredem scripserat, Maevio ducenta legavit et fidei eius commisit, ut centum daret Glauce, Tyche Elpidi autem quinquaginta: postea Maevius volente testatore litteras emisit ad eas secundum voluntatem testatoris restituturum: postea testator fecit codicillos, quibus et hoc praecepit, ut praeter hos codicillos si quid aliud prolatum esset, non valeat. quaesitum est, an Maevius, qui ducenta accepit, quia mutavit voluntatem de ea epistula testator, a mulieribus conveniri ex causa fideicommissi possit. respondit secundum ea quae proponuntur frustra Maevium conveniri, sive ducenta sive praedium pro his accepit. 2Seiam et Maevium libertos suos aequis partibus heredes scripsit: Maevio substituit Sempronium pupillum suum: deinde codicillos per fideicommissum confirmavit, quibus ita cavit: ‘Lucius Titius Seiae heredi suae, quam pro parte dimidia institui, salutem. Maevium libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia heredem institui, eam partem hereditatis veto accipere, cuius in locum partemve eius Publium Sempronium dominum meum heredem esse volo’, et Maevio, ad quem hereditatis portionem noluit pervenire, cum hoc elogio fideicommissum reliquit: ‘Maevio liberto meo de me nihil merito dari volo lagynos vini vetusti centum quinquaginta’. quaesitum est, cum voluntas testatoris haec fuerit, ut omnimodo perveniat portio hereditatis ad Sempronium pupillum, an fideicommissum ex verbis supra scriptis valere intellegatur et a quo Sempronius petere possit, cum ad certam personam codicillos scripserit. respondit posse fideicommissum a Maevio peti. 3Pater emancipato filio bona sua universa exceptis duobus servis non mortis causa donavit et stipulatus est a filio in haec verba: ‘quae tibi mancipia quaeque praedia donationis causa tradidi cessi, per te non fieri dolove malo neque per eum ad quem ea res pertinebit, quo minus ea mancipia quaeque ex his adgnata erunt eaque praedia cum instrumento, cum ego volam vel cum morieris, quaequae eorum exstabunt neque dolo malo aut fraude factove tuo eiusque ad quem ea res pertinebit in rerum natura aut in potestate esse desissent, si vivam mihi aut cui ego volam reddantur restituantur, stipulatus est Lucius Titius pater, spopondit Lucius Titius filius’. idem pater decedens epistulam fideicommissariam ad filium suum scripsit in haec verba: ‘Lucio Titio filio suo salutem. certus de tua pietate fidei tuae committo, uti des praestes illi et illi certam pecuniam: et lucrionem servum meum liberum esse volo’. quaesitum est, cum filius patris nec bonorum possessionem acceperit nec ei heres exstiterit, an ex epistula fideicommissa et libertatem praestare debeat. respondit, etsi neque hereditatem adisset neque bonorum possessionem petisset et nihil ex hereditate possideret, tamen nihilo minus et ex stipulatu ab heredibus patris et fideicommisso ab his quorum interest quasi debitorem conveniri posse, maxime post constitutionem divi Pii, quae hoc induxit. 4Nuptura duobus filiis suis, quos ex priore marito habebat, mandavit, ut viginti, quae doti dabat, stipularentur in omnem casum, quo solvi posset matrimonium, ut etiam alterutri ex his tota dos solvatur: constante matrimonio uno ex filiis mortuo uxor per epistulam petit a superstite filio, uti quandoque partem dimidiam dumtaxat dotis exigeret et ea contentus erit, alteram autem partem apud maritum eius remanere concedat. quaesitum est postea in matrimonio muliere defuncta, an maritus, si de tota dote conveniatur a filio, doli mali exceptione se tueri possit et an ultro ex causa fideicommissi actio ei competit, ut de parte obligationis accepto ei feratur. respondit et exceptionem utilem fore et ultro ex fideicommisso peti posse. idem quaerit, an de reliqua dimidia parte mandati actio utilis sit heredibus mulieris adversus filium eius. respondit secundum ea quae proponerentur, maxime post litteras ad filium scriptas non fore utilem. Claudius: quoniam in his expressit, ut contentus esset partis dimidiae dotis. quibus verbis satis fideicommissum filio relinqui placuit. 5Codicillis ita scripsit: ‘Βούλομαι πάντα τὰ ὑποτεταγμένα κύρια εἶναι. Μαξίμῳ τῷ κυρίῳ μου δηνάρια μύρια πεντακισχίλια, ἅτινα ἔλαβον παρακαταθήκην παρὰ τοῦ θείου αὐτοῦ Ἰουλίου Μαξίμου, ἵνα αὐτῷ ἀνδρωθέντι ἀποδώσω, ἃ γίνονται σὺν τόκῳ τρὶς μύρια, ἀποδοθῆναι αὐτῷ βούλομαι· οὕτω γὰρ τῷ θείῳ αὐτοῦ ὤμοσα’. quaesitum est, an ad depositam pecuniam petendam sufficiant verba codicillorum, cum hanc solam nec aliam ullam probationem habeat. respondi: ex his quae proponerentur, scilicet cum iusiurandum dedisse super hoc testator adfirmavit, credenda est scriptura. 6Titia honestissima femina cum negotiis suis opera Callimachi semper uteretur, qui ex testamento capere non poterat, testamento facto manu sua ita cavit: ‘Τιτία διεθέμην καὶ βούλομαι δοθῆναι Καλλιμάχῳ μισθοῦ χάριν δηνάρια μύρια’: quaero, an haec pecunia ex causa mercedis ab heredibus Titiae exigi possit. respondi non idcirco quod scriptum est exigi posse in fraudem legis relictum. 7Ex his verbis testamenti: ‘omnibus, quos quasve manumisi manumiserove sive his tabulis sive quibuscumque aliis, filios filiasve suos omnes concedi volo’ quaesitum est, an his, quos vivus manumississet, debeantur filii. respondit his quoque, quos quasve ante testamentum factum manumississet, filios filiasve ex causa fideicommissi praestari oportere.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,1,16Idem libro octavo decimo digestorum. Alimenta et vestiaria libertis suis dedit: quaesitum est, an, quia nominatim a Moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus Moderatus debeat, non etiam post mortem Moderati heredes eius. respondit et heredes teneri. 1Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisve manumiserat, alimenta commoda, quae viva praestabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabusque fundos: quaesitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scribere solebat ita: ἀπὸ Ῥουφίνης ἡμετέρῳ ἀπελευθέρῳ·: epistula etiam emissa ad ordinem civitatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei praestarentur, manifestando litteris suis eum suum esse libertum. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum, ut, si quidem viva ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum admitteretur, aliter vero non. 2Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum libertos esse voluit, ut, cum fuerit Basilice annorum viginti quinque, cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliaverit: quaesitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et vestiaria et habitationem reliquit, etiam basilice deberentur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur. Claudius: quia destinaverat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter ei praelegaverat. 3Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cavit: ‘item libertis meis, quos vivus manumisi, ea quae praestabam’. quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a vivente percipiebant solida ex fideicommisso petere possint. respondit non amplius, quam quod vir pro sua parte praestabat, deberi.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,16Idem libro octavo decimo digestorum. Filiam in potestate patris manentem mater scripsit heredem eique patrem Maevium substituit et ita scripsit: ‘quisquis mihi heres erit, fidei eius committo, uti ornamenta mea omnia aurum argentum vestimenta, quibus ego usa sum, ne veneant et filiae meae reserventur’: quaesitum est, cum filia recusante pater ex substitutione heres exstitisset et intestato decessisset, filia autem bonis eius abstinuerat, an fideicommissum petere possit. respondit secundum ea quae proponerentur videri patris utiliter fidei commissum. Claudius: quoniam verbo servandi, quod scriptum est, videri in id tempus dilatum fideicommissum, quo sui iuris futurus esset is cui dabatur.
Übersetzung nicht erfasst.