Notae ad Scaevolae Digestorum libros
Ex libro XVI
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 34,3,28Scaevola libro sexto decimo digestorum. Aurelius Symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legavit in haec verba: ‘Arellio Latino et Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus praestari eis volo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et vestiarii nomine annuos denarios viginti quinque. quo legato contenti esse debetis, quando tutela vestra non minimo damno rationem meam adflixerit. a vobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere vel ab hoc legato eorum retinere velitis’. quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit. respondit verbis quae proponerentur id solum videri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse Symphorus administraverat, ab Arelliis sibi deberetur. 1Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his verbis: ‘quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt volo’. quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summoverentur. respondit non liberari. 2Titius Seio debitori suo ita legavit: ‘do lego Seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat’. praeterea generaliter damnavit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset. postea Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est. quaero, an haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur. respondit, cum in praeteritum tempus verba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum. 3Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: ‘Seium patrem meum liberatum esse volo ab actione tutelae’. quaero, haec verba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas vel ex venditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus convertit vel nomine suo faeneravit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri videri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur. 4Maevia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae voluit liberari his verbis: ‘rationem tutelae, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse volo’: quaero, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata videretur. 5Testamento ita scripserat: ‘Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti volo eoque amplius decem do’: codicillis ita scripsit: ‘Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecuniae, quam mihi debet, ab herede meo donec advivet: quod si exigere ultra voluntatem meam putaverit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec vivit praestari volo’. quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator voluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent. respondit secundum ea quae proponerentur videri minutum legatum, quod primo dederat. 6Legatum est testamento hoc modo: ‘Seio concedi volo, quidquid mihi ab eo debitum est vel fidem meam pro eo obligavi’: quaero, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat. respondit videri omnem obligationem eius debiti per fideicommissum solvi voluisse. 7Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legavit et haec verba adiecit: ‘quem rationem reddere veto, quia instrumenta penes se habet’: quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, reddere debuerit. respondi Stichum eo nomine non teneri. Claudius: nemo enim ex servitutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est. 8‘Centum, quae apud Apronianum deposita habeo, apud ipsum esse volo, donec filius meus ad annos viginti pervenerit, eiusque pecuniae usuram exigi veto’. quaesitum est, an ex causa fideicommissi Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo exigatur. respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse. 9Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec verba: ‘ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius sive extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis’. quaesitum est, cum universas rationes in diem mortis iste administraverit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur legatam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum. 10Eum, qui tutelam ipsius administraverat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit heredes et tutori legavit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum. respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse. 11Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile videretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset. respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur. 12Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari vellet verbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogaverat, an audiri deberet. respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset. 13Quidam ita legavit: ‘Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea’: quaesitum est, an, si vere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit. respondit, si debita fuissent, nullum esse fideicommissum. 14Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et victa fuerit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.
Übersetzung nicht erfasst.