Fideicommissorum libri
Ex libro VIII
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 11,7,45Maecianus libro octavo fideicommissorum. Impensa funeris semper ex hereditate deducitur, quae etiam omne creditum solet praecedere, cum bona solvendo non sint.
Marcian. lib. VIII. Fidcssor. Die Leichenkosten werden stets von der Erbschaft abgezogen; sie pflegen auch jeder Forderung vorzugehen, wenn der Nachlass zahlungsunfähig ist.
Dig. 35,2,30Maecianus libro octavo fideicommissorum. In ratione legis Falcidiae mortes servorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, vis hostium praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quae per servos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesve his datae, ceterae donationes, item servitutes, quibus liberata praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quorum nihil in rationem legis Falcidiae cadit. 1Vendere autem vel emere iussus certo pretio fundum aliamve quampiam rem in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisve sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi darive iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum est. 2Prorsus diligenter animadvertendum est, ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur. quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideive commissis detrahatur. 3Verum est autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quae fieri ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quicquam detrahi. 4Certis vero corporibus et his ipsis ita relictis: ‘pecuniam, quam in illa arca’, ‘vinum, quod in illis doleis’, ‘pondus argenti, quod in illis horreis habeo’, si sine culpa heredis deperierunt vel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem Falcidiam efficiatur ex aestimatione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint. 5Incertae autem res relictae distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, veluti ‘argentum quod elegerit’, et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur: sin vero argenti pondus pure relictum esset, quamvis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient. 6Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent. 7Tametsi autem legis Falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres vendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi. quo loco amplius quaesitum est, an fideicommissarius quoque invitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset: sed et verisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita videatur. 8Cum lex Falcidia intervenit, non veniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso vel servo eius legata fideive commissa sunt. alia causa est eorum, quae in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem veniunt. ac ne ea quidem, quae quis servis suis inutiliter sine libertate legavit fideive commisit, in computationem eius legis cedunt. 9Res, quas neque per fideicommissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non veniunt.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,1,71Maecianus libro octavo fideicommissorum. De evictione praediorum vel mancipiorum vel ceterarum rerum hereditariarum cavere heres, cum restituit hereditatem, non debet: quin immo in contrarium caveri heredi oportet, si quid ex his evictum esset, quae ab ipso herede venissent.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 46,3,104Idem libro octavo fideicommissorum. Ante restitutam hereditatem solutiones et liberationes factae ab herede ratae habebuntur.
Idem lib. VIII. Fidecommiss. Die vor der Ausantwortung der Erbschaft vom Erben geschehenen Zahlungen und Befreiungen müssen genehmigt werden.