Posteriorum a Iavoleno epitomatorum libri
Ex libro II
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 28,7,20Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Mulier, quae viro suo ex dote promissam pecuniam debebat, virum heredem ita instituerat, si eam pecuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset. puto, si vir denuntiasset ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi deberetur, statim eum heredem futurum. quod si solus heres institutus esset in tali condicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia ἀδύνατος condicio pro non scripta accipienda est. 1Si quis hereditarium servum iussus est manumittere et heres esse, quamvis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: verum est enim eum manumississe: sed post aditionem libertas servo data secundum voluntatem testatoris convalescit. 2Si quis te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, quo gradu is a te heres institutus vel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te fecisse probes.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,29Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Qui concubinam habebat, ei vestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legavit: ‘vestem, quae eius causa empta parata esset’. Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris concubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in eiusmodi legato non ius uxorium sequendum, sed verborum interpretatio esset facienda idemque vel in filia vel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia vera est. 1Cum ita legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat quantulam unus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Servius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret. Labeo hoc probat idque verum est. 2Cum ita legatum esset: ‘quanta pecunia ex hereditate Titii ad me pervenit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato’, id legatum putat Labeo, quod acceptum in tabulis suis ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat cavendum heredi a legatario, si quid forte postea eius hereditatis nomine heres damnatus esset. ego contra puto, quia non potest videri pervenisse ad heredem, quod eius hereditatis nomine praestaturus esset: idem Alfenus Varus Servio placuisse scribit, quod et verum est. 3Si heres tibi servo generaliter legato Stichum tradiderit isque a te evictus fuisset, posse te ex testamento agere Labeo scribit, quia non videtur heres dedisse, quod ita dederat, ut habere non possis: et hoc verum puto. sed hoc amplius ait debere te, priusquam iudicium accipiatur, denuntiare heredi: nam si aliter feceris, agenti ex testamento opponetur tibi doli mali exceptio. 4‘Si Stichus et Dama servi mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et Dama liberi sunto et fundum illum sibi habento’. si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset vel manumississet, neutrum liberum futurum Labeo putat: sed Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat. Tuberonis sententiam voluntati defuncti magis puto convenire.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 32,30Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Qui quattuor pocula oleaginea habebat, ita legavit: pocula oleaginea paria duo. respondi unum par legatum esse, quia non ita esset: bina paria neque ita: poculorum paria duo: idem et Trebatius. 1Qui hortos publicos a re publica conductos habebat, eorum hortorum fructus usque ad lustrum, quo conducti essent, Aufidio legaverat et heredem eam conductionem eorum hortorum ei dare damnaverat sinereque uti eum et frui. respondi heredem teneri sinere frui: hoc amplius heredem mercedem quoque hortorum rei publicae praestaturum. 2Cum testamento scriptum esset: ‘Sticho servo meo heres quinque dato et, si Stichus heredi meo biennium servierit, liber esto’, post biennium legatum deberi existimo, quia in id tempus et libertas et legatum referri deberet: quod et Trebatius respondit. 3Si fundum mihi vendere certo pretio damnatus es, nullum fructum eius rei ea venditione excipere tibi liberum erit, quia id pretium ad totam causam fundi pertinet. 4Qui fundum mandatu meo in societate mihi et sibi emerat, deinde eum finibus diviserat et priusquam mihi traderet, ita eum tibi legaverat ‘fundum meum illi do’. negavi amplius partem deberi, quia verisimile non esset ita testatum esse patrem familias, ut mandati heres eius damnaretur. 5‘Uxori meae, dum cum filio meo Capuae erit, heres meus ducenta dato’: filius a matre migravit. si ambo Capuae habitassent, legatum matri debitu iri putavi, quamvis una non habitassent: sin autem in aliud municipium transissent, unius anni tantummodo debitu iri, quo una habitassent quantolibet tempore: Trebatius ait. videamus, an his verbis ‘dum cum filio Capuae erit’ non condicio significetur, sed ea scriptura pro supervacuo debet haberi: quod non probo. sin autem per mulierem mora non est, quo minus cum filio habitet, legata ei deberi. 6Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur. idemque iuris est et si potuisses emere, non emeres.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,1,17Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Legatum ita est: ‘Attiae, donec nubat, quinquaginta damnas esto heres meus dare’ neque adscriptum est ‘in annos singulos’. Labeo Trebatius praesens legatum deberi putat, sed rectius dicetur id legatum in annos singulos deberi. 1‘Vini Falerni, quod domi nasceretur, quotannis in annos singulos binos culeos heres meus Attio dato’. etiam pro eo anno, quo nihil vini natum est, deberi duos culeos, si modo ex vindemia ceterorum annorum dari possit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,2,31Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Is qui fundum tecum communem habebat usum fructum fundi uxori legaverat: post mortem eius tecum heres arbitrum communi dividundo petierat. Blaesus ait Trebatium respondisse, si arbiter certis regionibus fundum divisisset, eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri nulla ex parte deberi, sed eius, quod heredi optigisset, totius usum fructum eam habituram. ego hoc falsum puto: nam cum ante arbitrum communi dividundo coniunctus pro indiviso ex parte dimidia totius fundi usus fructus mulieris fuisset, non potuisse arbitrum inter alios iudicando alterius ius mutare: quod et receptum est.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,4,6Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Cum scriptum esset: ‘quae pecunia propter uxorem meam ad me venit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato’, quamvis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Varus Servium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit. 1Item ei, quae dotem nullam habebat, vir sic legaverat: ‘quanta pecunia dotis nomine’ et reliqua, ‘pro ea quinquaginta heres dato’. deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Servii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si servus alicui mortuus aut pro eo centum legata essent. quod verum est, quia his verbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata videtur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,5,20Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: ‘vestimenta quae volet triclinaria sumito sibique habeto’, si is dixisset quae vellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se velle dixisset, mutare voluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 33,8,22Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Dominus servum testamento manumiserat et ei peculium legaverat: is servus mille nummos domino debuerat et eos heredi solvit. respondi omnes eas res deberi orcino, si pecuniam orcinus quam debuerat solvisset. 1Dominus servum, qui cum eo vicarium communem habebat, testamento manumiserat et peculium ei legaverat, deinde ipsum vicarium, qui communis erat, nominatim et ipsi et libertae suae legaverat. respondi partem quartam libertae, reliquam partem quartam liberti futuram: quod et Trebatius.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 34,2,31Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Qui lancem maximam minorem minimam relinquebat, ita legaverat: ‘lancem minorem illi lego’. mediae magnitudinis videri legatam lancem responsum est, si non appareret, quam lancem ex his pater familias demonstrare voluisset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 36,4,14Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum. Quae legatorum servandorum causa in bonis est, in causa vescendi deminuet, si filia neptis proneptis uxorve esset nec nupta sit nec suum quicquam habeat.
Übersetzung nicht erfasst.