Ad edictum praetoris libri
Ex libro XLI
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 28,6,21Ulpianus libro quadragesimo primo ad edictum. Si ita quis substituerit: ‘si filius meus intra decimum annum decesserit, Seius heres esto’, deinde hic ante quartum decimum post decimum decesserit, magis est, ut non possit bonorum possessionem substitutus petere: non enim videtur in hunc casum substitutus.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 37,9,1Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit. nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum ventrem mittit in possessionem vice contra tabulas bonorum possessionis. 1Praegnatem esse mulierem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi vere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit. 2Totiens autem mittitur in possessionem venter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit. sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, ventrem mittemus: aequius enim est vel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bonorum aliquo casu futurus est. 3Quare et si ita exheredatio facta sit: ‘si mihi filius unus nascetur, exheres esto’, quia filia nasci potest vel plures filii vel filius et filia, venter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est, quamvis is nascatur, qui repellitur. 4Idem erit dicendum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset. 5Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam admittimus existimantis posse ventrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est ventrem ali. 6Si venter ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse viventibus institutis, quia exheredatus est: quod verum est. 7Per contrarium autem si ab institutis praeteritus sit venter, a substitutis exheredatus, vivis institutis mittendus est in possessionem: quod si non vivant, negat mittendum, quia ad eum gradum devoluta hereditas est, a quo exheredatus est. 8Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat. 9Sed et si quis ventrem exheredasset: ‘qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit, exheres esto’ vel ‘qui post tres menses’, venter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur ante vitam necetur. 10Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit. 11Etiam ex emancipato venter ad possessionem admittitur. unde apud Iulianum libro vicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit uxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an venter in possessionem emancipati patris mitti possit. et rectissime scripsit rationem non esse, cur venter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus bonorum possessionem accepturus est. sed et si avus viveret, similiter ventrem admittemus. 12Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur venter in possessionem avi adoptivi. sed an etiam in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, videamus: et si hic nepos postumus heres ab avo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere. 13Si pater nuru praegnate filium emancipaverit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex novo edicto iungi. et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est venter in possessionem. 14Si ea, quae in possessionem vult ire, uxor negetur vel nurus vel esse vel fuisse vel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad exemplum Carboniani edicti. et ita divus Hadrianus Claudio Proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia videbitur eius, quae ventris nomine in possessione mitti desiderat, nihil novi decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed ventrem in possessionem mitti oportet. apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat. idemque est et si status mulieri controversia fiat. 15Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis ventri quoque subvenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod favorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc favetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, verum etiam rei publicae nascitur. 16Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, videlicet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit. 17Quotiens autem venter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem ventri petere, solet et bonis. sed si quidem tantum ventri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si vero non tantum ventri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat. idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare vel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret. 18Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et ventri detur: sed si creditores instant vel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt. 19Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum vestitum tectum mulieri praestet pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris. 20Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia onerare magis impendio quam augere fructibus consueverunt. 21Item si periculum est, ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet. 22Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum. 23Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex creditoribus, sed utique is, qui idoneus videbitur: aut si de personis eorum quaestio moveatur, vir bonus eligitur. 24Quod si nondum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), Servius aiebat res hereditarias heredem institutum vel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare. 25Idem ait ad custodienda ea, quae sine custodia salva esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis vindemiave facta sit): et si fuerit controversia, quantum deminui oporteat, arbitrum dandum. 26Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et vendenti et inventarium rerum facienti. 27Tamdiu autem venter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse praegnatem. 28Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 37,9,6Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Extraneo postumo herede instituto non aliter venter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde se alere non possit, ne forte ei, qui natus bonorum possessor futurus est, denegasse alimenta videamur.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 37,10,1Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Si cui controversia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re controversia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur. 1Eum qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet. 2Non tantum masculi, sed et feminae ex virili sexu descendentes Carboniani commodum habebunt. 3Et generaliter dicimus his demum Carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione. 4Si quis non ab aliquo hanc controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus. 5Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et divus Pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. nam si aliter observetur, inventa erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria inpuberem adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur. 6Sed et si ipse defunctus servus esse dicatur, idem erit dicendum. 7Sed et si fiscus facit impuberi controversiam, Carbonianum edictum potest locum habere. 8Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur, quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est. 9Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controversia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. idemque et si ita sit scriptum: ‘quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto’, quia non est filius exheredatus. 10Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic ‘ille qui ex illa natus est heres esto’, non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere. si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda et Carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur. 11Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 37,10,3Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium edictum, veluti si pater familias ita instituerit: ‘postumus heres esto’ vel ‘postuma heres esto’ et negetur esse verum, quod in testamento scriptum est. 1Et cum de fideicommissis vel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim divus Pius Claudio Hadriano rescripsit. 2Quamvis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex constitutionibus. 3Puberi quamvis minori viginti quinque annis Carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum. 4Causae cognitio in eo vertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem. 5Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae Carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. finge esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quae veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam vel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere novare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit. divus etiam Hadrianus ita rescripsit: ‘Quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse’. 6Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus. 7Si is, qui status controversiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controversiam faciat. plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controversia. 8Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam. 9Parvi refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur. 10Si duo impuberes invicem faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive petitor sive possessor sit. si vero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. quod si ille adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium. 11Si quis liber et heres esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur. 12Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum. sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur. 13Missum autem ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro vicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet hac praerogativa, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum possessionis iniuriam adversariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem. 14Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur. 15Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonianam bonorum possessionem accipere, verum etiam ordinariam agnoscere. 16Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, Carbonianae vero ex eo tempore, ex quo controversiam sibi fieri cognovit.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 37,10,5Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Sed si is, qui controversiam impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic, cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit in possessionem. 1Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait Iulianus libro vicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur. 2Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis det sive non det. si velit adversarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. adversarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit. 3An autem vescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, videamus. et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit praeses sive non, deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori. quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. nec mirum debet videri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse. 4Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest. 5Cum autem in satisdatione et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit restituat. quid tamen, si tutores pupilli velint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 37,11,2Idem libro quadragensimo primo ad edictum. Aequissimum ordinem praetor secutus est: voluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint vel repudiaverint vel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc revertetur bonorum possessio ad scriptos. 1Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peraeque putavit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec ‘si navis ex Asia venerit’: et quamvis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio ei qui emancipatus est necessaria est. 2Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur. 3Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si vero post decem intra quattuordecim, Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit. 4Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, verum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam. 5Si quis ita scripserit: ‘Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus heres esto. Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto’, Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem invitantur. 6Siquis ita instituerit heredes: ‘uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto’, si quidem mortua fuerit Seia, aequas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere. 7Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit. 8Si duo sint heredes instituti Primus et Secundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire vel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit. 9Si servus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si mortis tempore Stichus heres institutus fuit servus Sempronii nec Sempronius eum iussit adire, sed vel decessit vel etiam eum alienavit et coepit esse Septicii: evenit, ut, si Septicius eum iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. unde si per multos dominos transierit servus tres vel plures, novissimo dabimus bonorum possessionem.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 38,2,3Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Etiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, adversus huius tabulas venit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim vivit quasi ingenuus, moritur quasi libertus. 1Plane si natalibus redditus sit, cessat contra tabulas bonorum possessio: 2Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetravit. 3Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit. 4Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem. 5Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem vel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumve possessionem petisse. 6Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita. 7Si deportatus patronus restitutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest. idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est. 8Si quis filius familias servum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione divi Hadriani patronus est admittique poterit ad contra tabulas bonorum possessionem ut patronus. 9Si capitis libertum accusaverit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non obstabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse. amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non est, potest succedere et contra tabulas bonorum possessionem petere. 10Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas invitatur patronus, quotiens non est heres ex debita portione institutus. 11Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio vivo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest. 12Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an invitetur ex hac parte edicti? et magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur. 13Si tamen in praeteritum collata sit condicio vel ad praesens, non videtur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est. 14Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: ‘si filius meus me vivo morietur, patronus heres esto’, non male videtur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem. 15Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est. 16Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua vero pars suppleta est ei legatis sive fideicommissis, et ita satisfactum ei videtur. 17Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa donationes vice legatorum funguntur. 18Sed et si non mortis causa donavit libertus patrono, contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim vel quasi mortis causa imputabuntur vel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione. 19Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portionem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum. 20Debitam autem partem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus. sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque voluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
Übersetzung nicht erfasst.