Ad legem Falcidiam liber singularis
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Dig. 23,2,7Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Ideoque potest fieri, ut in hoc casu aliqua virgo et dotem et de dote habeat actionem.
Paul. lib. sing. ad leg. Falcid. und darum ist es möglich, dass in einem solchen Falle eine Jungfrau11Für eine solche wird nämlich die Frau hier angesehen, weil wegen Abwesenheit des Mannes die eheliche Beiwohnung noch nicht Statt gefunden hat. sowohl eine Mitgift, als die Klage wegen der Mitgift hat.
Dig. 31,6Idem libro singulari ad legem Falcidiam. Grege autem legato non potest quaedam sperni, quaedam vindicari, quia non plura, sed unum legatum est. idemque dicemus peculio legato aut veste aut argento et similibus.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 35,2,1Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Lex Falcidia lata est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem his verbis: ‘qui cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare volet, ius potestasque esto, ut hac lege sequenti licebit’. secundo capite modum legatorum constituit his verbis: ‘quicumque civis Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Romano pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestasque esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumve erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus est’. 1Lex Falcidia etiam ad eos, qui apud hostes moriuntur, propter legem Corneliam pertinere videtur, quod ea lex perinde eorum testamenta confirmat, atque si in civitate decessissent: propter quam fictionem lex Falcidia et omnes testamentariae pertinent, quae tamen possint locum habere. 2Ad eos, qui omissa causa testamenti possident hereditatem, non pertinet lex Falcidia: sed per edictum praetoris inducitur potestas legis. 3Idemque est, si iurisiurandi condicio remissa sit. 4Sed et si servo suo testator data libertate legaverit, quia differtur in id tempus, quo liber futurus est, item ei qui apud hostes est aut ei qui nondum natus est datum sit aliquid, haec lex locum habebit. 5Ad municipum quoque legata vel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex Falcidia pertinet. 6Non solum autem ad res proprias testatoris legatas, sed et alienas lex pertinet. 7Et omne quod ex bonis defuncti erogatur refertur ad hanc legem, sive in corpore constet certo incertove sive pondere numero mensura valeat aut etiam si ius legatum sit (ut usus fructus) aut quod in nominibus est. 8Item si ita legatum sit: ‘heres meus Seio penum dato: si non dederit, decem dato’, quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis causa capi nec in Falcidiam imputare id heredem posse. ego autem didici, si in continenti heres penum solverit, videri hoc legatum esse et in legem Falcidiam imputari posse: et quod dixi ‘in continenti’ ita accipiendum cum aliquo spatio. quod si iam mora facta solverit heres penum, tunc nec legatum eum accepisse nec in Falcidiam imputari posse: iam enim transfusum legatum esse et decem deberi. idemque erit et si ab initio ita legatum datum sit: ‘si penum non dederit, decem dato’, quia hic penus non est legata et penus si datur, mortis causa capitur, quia deficit legati condicio. 9Si usus fructus legatus sit (qui et dividi potest, non sicut ceterae servitutes individuae sunt), veteres quidem aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum, quantum sit in legato. sed Aristo a veterum opinione recessit: ait enim posse quartam partem ex eo sic ut ex corporibus retineri idque Iulianus recte probat. sed operis servi legatis cum neque usus neque usus fructus in eo legato esse videtur, necessaria est veterum sententia, ut sciamus quantum est in legato, quia necessario ex omnibus, quae sint facti, pars decedere debet, nec pars operae intellegi potest. immo et in usu fructu si quaeratur, quantum hic capiat, cui usus fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum aestimationem aut etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessario ad veterum sententiam revertendum est. 10Si quis creditori suo quod debet legaverit, aut inutile legatum erit, si nullum commodum in eo versabitur, aut si (propter repraesentationis puta commodum) utile erit, lex quoque Falcidia in eo commodo locum habebit. 11Si legatarius possessionem nanctus est et non potest avocari ei res, quia voluntate heredis errantis nactus est possessionem, dabitur actio heredi, ut id quod supra dodrantem est offeratur. 12Interdum omnimodo necessarium est solidum solvi legatario interposita stipulatione ‘quanto amplius, quam per legem Falcidiam ceperit, reddi’: veluti si quae a pupillo legata sint non excedant modum legis Falcidiae, veremur autem, ne impubere eo mortuo alia legata inveniantur, quae contributione facta excedant dodrantem. idem dicitur et si principali testamento quaedam sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est. et ideo, si heres sine iudice solvere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem. 13Id, quod ex substitutione coheredis ad coheredem pervenit, proficit legatariis: is enim similis est heres ex parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto. sed ea, quae ab eo legata sunt, si omiserit hereditatem, non augebuntur, scilicet si ab eo nominatim data sunt, non ‘quisquis mihi heres erit’. 14Si coheredis mei portio exhausta sit, mea integra et illam vindicavero, Cassius confundendas esse partes existimat, Proculus contra: in qua specie et Iulianus Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. sed et divus Antoninus iudicasse dicitur commiscendas esse utrasque partes in computatione legis Falcidiae. 15Si coheredem meum post aditam hereditatem adrogavero, non dubitabitur, quin separandae sint portiones, perinde atque si coheredi meo heres exstitissem. 16Si in annos singulos legatum sit Titio, quia multa legata et condicionalia sunt, cautioni locus est quae in edicto proponitur ‘quanto amplius accipit reddi’. 17Id, quod natura hereditati debetur et peti quidem non potest, solutum vero non repetitur, non esse computandum in hereditate quidam putant. sed Iulianus et haec ex eventu augere patrimonium aut non augere existimat et hereditario iure id quoque capi ideoque et in restitutionem hereditatis venturum. 18Si debitor creditori heres existat, quamvis confusione liberetur, tamen locupletiorem hereditatem percipere videtur, ut computetur ei quod debet, quamvis aditione confusum sit. 19De impensa monumenti nomine facta quaeritur, an deduci debeat. et Sabinus ita deducendum putat, si necessarium fuerit monumentum extruere. Marcellus consultus, an funeris monumentique impensa, quantum testator fieri iussit, in aere alieno deduci debeat, respondit non amplius eo nomine, quam quod funeris causa consumptum est, deducendum. nam eius, quod in extructionem monumenti erogatum est, diversam esse causam: nec enim ita monumenti aedificationem necessariam esse, ut sit funus ac sepultura. idcirco eum, cui pecunia ad faciendum monumentum legata sit, Falcidiam passurum.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 35,2,3Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Si heres institutus eam hereditatem quae solvendo non est vendiderit, vix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hereditatem solvendo, quae emptorem invenerit: vera autem ratione nihil legatariis debebitur, quia magis ex stultitia emptoris habere videtur heres institutus quam ex bonis defuncti. nam et e contrario si male vendiderit res hereditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum: ita ergo commodum debet esse heredis, si bene res administraverit. 1Sed et si is qui solvendo non est legaverit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum solveret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debiturum, quia eam pecuniam non ex hereditate, sed ex decisione habet. 2Item si rei publicae in annos singulos legatum sit, cum de lege Falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum videri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae, quae legata est, colligendas.
Übersetzung nicht erfasst.
Dig. 46,3,105Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Quod dicimus in eo herede, qui fideiussori testatoris id, quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est, debere statim solvere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intellegendum est: nec enim cum sacco adire debet.
Übersetzung nicht erfasst.